AAS 39 (1947), p. 96

Cuius rei documentum praesens Decretum confici iussit.
Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congregationis de Propaganda
Fide, die 4 mensis Iulii, a. D. 1946.

P. Card. FTJMASONI BIONDI, Praefectus

L. © S.

f O. Costantini, Archiep. tit. Theodos., a Secretis.

IY
DECRETUM
DE MUTATIONE TITULI DELEGATIONI^ APOSTOLICAE
Cum Apostolicae Delegationis Africae, quae per Litteras Apostolicas
die 11 Ianuarii mensis anno 1930 datas erecta est, titulus « pro Missionibus
a S. Congregatione de Propaganda Fide dependentibus » novis
rerum condicionibus non amplius respondeat, visum est illum in aliam
appellationem rebus congruentiorem immutare.
Quapropter haec Sacra Congregatio Christiano Nomini Propagando
praeposita, cum omnia in casu mature perpendisset, Delegationem illam
dehinc « Delegationem Apostolicam Africae Orientalis et Occidentalis
Britannicae » nuncupandam censuit.
Quam autem deliberationem, ab infrascripto eiusdem S. Congregationis
Cardinali Praefecto in Audientia hodie Ssmo relatam, Ipse
Summus Pontifex ratam habuit et confirmavit praesemsque ad rem
Decretum confici iussit.
Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congregationis de Propaganda
Fide, die"2 Ianuarii A. D. 1947.

P. Card. FUMASONI BIONDI, Praefectus

L. £g S.

t Celsus Costantini, Archiep. tit. Theodos., a Secretis:

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.