AAS 4 (1912), p. 190
quam pars altera nullitatem opposuerit ; aut generatim ob actum
quemlibet positivum ante querelam nullitatis emissum, unde
sanctio colligatur iuxta normam iuris communis.
ART. 8.
Recursus ex querela nullitatis admitti nequit, nisi vitium
aliquod, de quibus supra, manifeste comprobetur; in dubiis
reiicitur recursus tamquam fundamento boni iuris carens. Reiicitur
etiam pure ac simpliciter si defectus remissus aut sanatus,
uti supra, appareat.
ART. 9.
Ut admittatur recursus ad obtinendam restitutionem in integrum,
inde colligatur oportet :
a) iudicium ex documentis fuisse emissum, quorum fallacia
aut adulteratio in posterum cognita fuerit;
b) documenta publica aut privata reperta esse, quibus
factum aliquod novum decretorium in causa comprobetur;
c) aut generatim rationem aliquam intercessisse non prius
deductam neque disputatam, ex qua detrimentum grave atque
manifestum boni iuris demonstrari queat, ideoque sit locus
actioni rescissoriae, ad normam iuris communis.
ART. 10.
Executio voluntaria rei iudicatae post sententiam ultimi gradus
iure minime privat petendi atque obtinendi a Supremo Tribunali
restitutionem in integrum.
ART. 11.
Non aliter atque ad petendam restitutionem in integrum et
introducendum iudicium nullitatis contra sententiam rotalem,
terminus etiam intra quem causa ad Supremum Signaturae
Apostolicae Tribunal ex commissione SSmi delata inchoari potest,
est trium mensium a die obtentae commissionis.