AAS 4 (1912), p. 205

Pro actis S. T. eamdem rationem habentibus atque S. Rotae,
taxatio duplex erit quam ut pro eadem S. Rota in Appendice
Legis Propriae c. I-II constitutum est.

ART. 58.

Si is cui expensae solvendae erunt, exonerare se debito coram
S. T. nimis cunctetur, per decretlum R. P. D. Secretarii poterit
ei peremptorius terminus praefìgi; quo frustra elapso, mandatum
executivum ad Curiam Dioecesanam debitoris, si expediat,
mittetur, ut modis, qui in sua potestate sunt, eum ad solvendam
pecuniam cogat.

ART. 59.

Expensis exaequatis, Officialis S. T. Distributor aerario
Sanctae Sedis proventus solvet, qui ad illud spectabunt iuxta
Legem Propriam (Append. c. I) ; eorumque notula, a R. P. D. Secretario
recognita atque adprobata, in actis servabitur.

ART. 60.

Proventus quoque Procuratorum atque Advocatorum duplices
erunt ac in Legis Propriae Append. c. III pro Tribunali
S. Rotae adnotantur.
Exceptiones quae contra Advocatos et Procuratores, circa
ipsorum proventus, obiiciantur, per decretum R. P. D. Secretarii,
a quo appellari nequibit, resolventur, audita tamen parte.

ART. 61.

Inappellabili pariter R. P. D. Secretarii decreto cum executiva
formula emisso, ut scilicet ab omnibus ad quos spectet executioni
mandetur, eo instante cuius interesse possit, atque iuxta
sententiam S. T., rata habebitur aut imminuetur supputatio
quaelibet proventuum R. P. D. Secretarii iudicio submissa.

ART. 62.

Expensae pro actis ac decretis, de quibus supra in art. 60-61,
debentur ab eo qui instat, salvo eius iure pecuniae redditionis

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.