AAS 4 (1912), p. 378
quaeritur, an consensus coram magistratu civili emissus sit verus consensus
maritalis: aliis verbis, an matrimonium civile sit verus contractus
matrimonialis, ita ut efficiat verum matrimonium indissolubile. Ad
cognoscendam hanc quaestionem sat difficilem, fusius tractandum est
de natura matrimonii civilis et eius validitate in se spectata, necnon
de eius valore in opinione seu aestimatione populi catholici, in specie
germanici.
Constat ante Tridentinum omnia matrimonia fuisse valida, nisi
fuerint contraria iuri naturali, divino vel ecclesiastico, non exclusis
matrimoniis clandestinis quae non in facie Ecclesiae, i. e. non coram
parocho competenti et duobus testibus, celebrata sunt, licet haec matrimonia
fuerint illicita. Idem valet post Tridentinum usque ad promulgationem
Decreti « Ne temere » Pii X diei 2 augusti 1907, resp. ad
Pascha anni 1908, de matrimoniis celebratis in iis locis ubi caput
« Tametsi » Concilii Tridentini non fuit promulgatum, aut quibuscumque
ex causis, v. g. ob extensionem Constitutionis quae Benedictina
dicitur, vim legis non habuit. Quare in hisce locis, usque ad diem supra
citatum, omnia matrimonia erant valida, quae mero consensu mutuo
inter personas de iure habiles contrahebantur.
Quapropter in introductione celeberrimi illius Decreti de reformatione
matrimonii expresse dicitur: « Clandestina matrimonia libero con-
« trahentium consensu facta, rata et vera esse matrimonia », ac damnantur
ii qui « ea vera ac rata esse negant ». Iam Alexander III (c. % X. IV, 3}
expresse docuerat, matrimonia mero mutuo consensu inita, relate ad
validitatem ab Ecclesia, suscipienda et comprobanda esse tamquam matrimonia
in facie Ecclesiae contracta.
Iam vero haec doctrina Ecclesiae retinenda est etiam in diiudicanda
validitate vel invaliditate matrimonii civilis in iis locis ubi forma
Tridentina vim legis non habet. Etenim cum ibi omnis consensus matrimonialis,
etiam ille qui non sit datus in forma Tridentina, verum et
validum matrimonium efficiat, id dicendum est etiam de consensu coram
magistratu civili datus, dummodo a contrahentibus naturalis et mutuus
consensus praestetur.
In diiudicanda ergo validitate vel invaliditate matrimoniorum civilium,
imprimis distinguendum est inter ea quae iis in locis contracta sunt
ubi assistentia parochi et duorum testium est postulatum substantiale?
et ea quae iis in locis inita sunt ubi dicta assistentia solum ad liceitatem,
non autem ad validitatem, praescripta est. In hoc altero casu
iterum distinguendum est, utrum in contrahendo matrimonio civili adsit
verus et ex iure naturae legitimus consensus, i. e. consensus cum mari-