AAS 4 (1912), p. 565

pleniora effèceris, iis adiiciendis quae recentiorum peperit intelligens
sapiensque iudicium.
Quod quidem quanti sit ut adolescentes clerici, quibus in edocendis
iam diu tua teritur aetas, ex philosophicis institutionibus uberiores percipiant
fructus, aptiusque comparentur ad propugnandam catholicam
fidem cum ad rerum divinarum notitiam adiecerint animum, nemo est
qui non videat.
Testem benevolentiae Nostrae ac divinorum auspicem munerum,
apostolicam habeas benedictionem, quam tibi, dilecte fili, peramanter
in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die x augusti MCMXII, Pontificatus
Nostri anno decimo.

PIUS PP. X.

S. CONGREGATIO DE RELIGIOSIS

DECRETUM

DE POSTULATU IN MONASTERIIS VO.TORUM SOLEMNIUM.

Quo propositum vitae religiosae perpetuo profitendae melius exploretur,
et dignitati status religiosi uberius consulatur, imminutis, in quantum
fieri possit, defectionibus, Emi ac Rmi Patres Cardinales sacrae
Congregationis de Religiosis, in plenariis comitiis ad Vaticanum habitis
die 2 augusti 19jfe, sequentia statuerunt, nempe:
1. Quaelibet Postulans in Monasteriis votorum solemnium et clausurae
papalis poterit admitti, sine praevia S. Sedis venia, servatis tamen
aliis de iure servandis.
2. Quaelibet Postulans, antequam Novitiatum ingrediatur, probanda
erit per tempus, et iuxta modum, in propriis cuiusvis Monasterii Constitutionibus
praescriptum.
3. Si nihil in istis quoad haec statuatur, tunc probatio facienda
est saltem per sex menses, ita tamen, ut Postulantes, intra septa Monasterii,
probationis causa, admissae, utantur veste modesti coloris, diversa

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.