AAS 40 (1948), p. 222

venerationem, Causa Canonizationis die tertia decima Iunii mensis anno
millesimo nongentesimo trigesimo quarto resumpta est, et subsequenti
anno dilecto Filio Nostro Maurilio S. R. E. Cardinali Fossati, Archiepiscopo
Taurinensi, Remissoriales Litterae a S. Rituum Congregatione
missae sunt ad Processum Apostolicum super duabus sanationibus,
quae, Beati Ioseph Cafasso patrocinio, invocato, ferebantur mirabiliter
obtentae.
Quarum sanationum prima huiusmodi est : Remus Expeditus Chioso,
Aldi filius, Netri in Bugellensis dioecesis oppido natus, ab anno millesimo
nongentesimo trigesimo primo, aetatis suae quarto decimo, tuberculari
coxite sinistra aegrotare coepit, quae ita invaluit, uti femori s
caput cum acetábulo coagmentatum fuerit, et coxae motus sine dolore
impossibiles fierent, ideoque ipse claudicaret -et, scipionibus subalari fulcro
uti cogeretur, aliaque morbi adiuncta pateretur, quibus deambulatio
difficilis evaserit et ipse perpetuo ad operandum fere ineptus factus sit.
Sex a curatione medici, quibuscum tres ex officio a S. Rituum Congregatione
adlecti, perspectis quoque radiographicis tabulis cum ante tum
post sanationem peractis, de diagnosi ac prognosi concorditer convenerunt.
Cum variis de causis, aegrotus efficaci curationi subici nequiverit,
una cum suis aliisque, ad Beati Iosephi Cafasso intercessionem implorandam
preces fudit ut tam acerbo morbo liberaretur. Quibus in precibus
ultra trimestre fidenti animo perseveratum est, ac tandem benignissimus
Deus precatores exaudivit. Die namque trigesima Aprilis mensis
anno millesimo nongentesimo trigesimo secundo, aeger in eadem morbi
condicione versabatur; mane vero insequentis diei Remus, e lecto surgens,
perfecte se sanatum sensit comprobavitque. Quam sanationem perfectam,
instantaneam et perseverantem, miraculo tribuendam esse tres a
cura medici in processu deposuerunt et tres periti a S. Rituum Congregatione
adlecti ex officio, omnibus districte perpensis, in eamdem sententiam
concorditer pervenerunt.

Sanatio altera Augustae Taurinorum ita evenisse narratur. Iosephina
Morelli di Popolo, Victorii filia, quinquennis puella, tuberculari diathesi
obnoxia, anno millesimo nongentesimo vicesimo quarto, coxite naturae
eiusdem tentari coepit. Paucis elapsis mensibus, abscessus ossifluens
supervenit, qui infirmae vitam in discrimen, incassum remediis curisque
cedentibus, adduxit. Tum mater et familiares, ad Beati Ioseph Cafasso
patrocinium maximo cum fervore novendiales preces fuderunt, ut ab
exitiali abscessu illo puella absque chirurgico interventu divinitus liberaretur.
Hisce novendialibus expletis precibus, abscessus die duodecima
Novembris mensis repente ac perfecte evanuit, uti, concorditer asseruerunt
tum tres Taurinensis Universitatis professores, qui infirmae curatio-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.