AAS 40 (1948), p. 224

et adprobaverit, sibi in votis esse edixerunt, ut tum Beatum Ioseph Cafasso,
tum alios recensitos Beatos ad Sanctorum honores extolleremus
Secreto Consistorio peracto, mox Consistorium publicum habuimus
pro solemni Canonizationis eorumdem Beatorum peroratione, quam pro
Beato Ioseph Cafasso dilectus Filius Aloisius Philippus Re, Sacrae
Aulae Consistorialis Advocatus, eleganter peregit, Nosque ut ad eam
deveniremus enixe supplicavit. Nos vero, rei gravitatem ac magnitudinem
prae oculis habentes, cupide exoptare diximus petitioni illi votisque
omnium concedere, non tamen prius quam in Consistorio, quod semipublicum
dicitur, Cardinales Patres, Archiepiscopi et Episcopi, qui
adfuturi sint, suam quisque mentem aperuerint, inerrantem sententiam
Nostram laturos. Interea vero adstantes omnes adhortati sumus, ut,
admotis ad Deum Patrem luminum precibus, menti Nostrae uberius
usque lumen e supernis sedibus ad gravissimam eiusmodi decernendam
causam impetrarent.
Mandavimus itaque ut ad illorum quemquam commentarii de eorumdem
Beatorum vita, gestis et miraculis, necnon de actis in ipsorum Causis
transmitterentur, quo facilius cuique res explorata ac cognita esse
posset, antequam suum cuiusque ipsorum iudicium libere Nobis religioseque
aperiretur.
Quod quidem Consistorium semipublicum decima septima die Aprilis
mensis proxime elapsi in Consistoriali Aula habitum est, Nosque omnes
adstantes allocuti sumus et singulorum suffragia exquisivimus. Quibus
exceptis, valde gratulati sumus omnes Nobiscum consentire summos
sanctitudinis honores Beatis illis per Nos, adspirante iuvanteque Numine,
decernendos esse.
Solemnes igitur Beati Ioseph Cafasso simulque Beati Ioannis de
Britto et Beati Bernardini Realino Canonizationis ritus in Vaticana
Basilica hodie, vicesima secunda Iunii mensis, Deo favente, peragere statuimus.

Interim adstantes venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales
et universos christifideles hortati sumus ut suas Nostris precibus coniungere
ne gravarentur, ut quae iam tunc praestolabamur, fausta ac
salutaria catholico nomini evenirent. De quibus omnibus ut acta iuridica
conficerent, dilectis Filiis Consistorialis Aulae Advocatis rogantibus,
adstantibus Protonotariis Apostolicis de more mandavimus.
Cum autem praestituta haec dies advenerit, Nos, cunctis saecularis
et regularis cleri ordinibus, plurimis Romanae Curiae Praelatis et Onici
alibus praeeuntibus et cum magna Patrum Cardinalium, et Sacrorum
Antistitum frequentia, solemni supplicantium ritu Petrianam Basilicam,
innumeris lychnis et magnifico apparatu ornatam, et iam maxima fidelium

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.