AAS 40 (1948), p. 228

LITTERAE APOSTOLICAE

I

YENERABILIS DEI FAMULA MARIA TERESIA A IESU, IN SAECULO ALEXIA LE CLERC,

CANONISSARUM REGULARIUM S. AUGUSTINI CONGREGATIONIS NOSTRAE DO-

MINAE FUNDATRIX, BEATA RENUNTIATUR.

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Docendi ius officium, quo donata
divinitus Ecclesia suas voluit ipsa religiosas utriusque sexus munerari familias,
nullo non tempore christiani nominis osores impugnarunt infensi.
Neque una fuit impetendi ratio, sed varia, variisque semper aptata temporibus.
Nostris autem hisce diebus filii saeculi huius in generatione sua
prudentiores, id unice caventes ut possint miserrimae plebis, tot oppres-1
sae malis, tot aerumnis afflictae, maxime vero rerum inopia tam acriter
irritatae, malesuadas cupiditates et instinctus mulcere vesanos, passim
dictitant atque scriptitant Religiosos fratres ac sorores totos esse in divitum
tantum liberis educandis, quasi velint ac studeant humanum civilemque
cultum, tenuiorum prolibus denegatum, pecuniosorum facere velut peti
ulium et privilegium quod cum aliis nequeat communicari. Quod quam
sit a veritate alienum ipsa profecto testatur, quam Beatarum Virginum
albo decrevimus accensendam, inter eas quae puellas, pauperculas non
minus quam ditiores, ex instituto suscepere educandas. Haec, verbis liturgicis
inquimus, est virgo sapiens et una de numero prudentum de
specioso illarum numero quae, cum animas multas, multas imo generationes
erudierint ad iustitiam, lucebunt in perpetuas aeternitates. Nimirum
Christus Dominus cum Apostolis et discipulis discipulas quoque
voluit esse in pusillo suo comitatu, ad has non minus quam ad illos2
idem ipse Magister divinum illud direxit ac suave promissum : « Qui
fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum » ; et Pau-3
lus, egregius praedicator, elocutus est neque masculum esse neque fe-4
minam, sed unum omnes in Christo Iesu Domino nostro. Qui novam
istam Ecclesiae stellam, Alexiam Le Clerc, honestis ortam piisque parentibus,
Ioanne et Anna Sagay, in dicionibus ducis Lotharingiae et

1 L c , 16, 8.
aLc , 8, 2-3 ; 24, 10 ; et alibi.

* MATTH., 5, 19.
4 Gal., 3, 28

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.