AAS 40 (1948), p. 230

singularibus etiam conspicua praerogativis et donis. Adfuit et in illius
religiosae familiae "legibus condendis : non solum enim sodales e Socie^
tate Iesu Parochus ille hac in re consuluit, sed et Alexiam, quam noverat
Spiritu Dei ferventem, quam et Lutetiam Parisiorum miserat una
cum iuniore Angelica Milly, paenitentiarum eius iam alias moderatrice,
virtutum ac regiminis herede mox futura, ad Ursulinas, ut apud eas
novam inspiceret, investigaret et addisceret viam atque rationem alumnas
instituendi etiam extra Congregationem degentes. Hoc enim institutum,
quod in Italia saeculo decimo sexto nondum dimidiato Sancta
Angela Mericia eiusque religiosae filiae fuerant aggressae, ut scilicet
earum animi contra super bien tis rationis virus servarentur immunes
atque in fide stabiles perseverarent et integri, hoc ipsum sibi proposuerat
Alexia, quae instructionis studium vocationis suae finem esse profitebatur
: illius nempe instructionis quae, claustrorum saepta transgrediens,
in plures puellas, neque nobilioris tantum coetus, diffusa manaret.
Neque alienum hoc aut difforme erat ab altero proposito, quod nimiam
prodit latitudinem cordis « quasi arenam quae est in littore maris
» : ut in nova religione nullum praetermittendum esset, quod posset5
fieri, bonum. Et sane nobilissimum divinumque propemodum istud opus,
quod est animas erudire tenellas, nemo est quin videat quam affabre ad
illud adiunctum sit, quod « opus Dei » quatuordecim ante saecula plena
divus Benedictus appellare solebat. Sic enim, muneribus quidem distinctis
sed non separatis, immo vero perpulchre consertis, velut ex6
thesi et antithesi synthesi peracta felicissima, Alexia, cum religiosis
filiabus, Mariam agebat et Martham : Mariam quidem, quae Deum contemplando
cognoscit et amat, Martham vero, quae Deo peramanter inservit
in hac vita, quo perenniter fruatur in altera. Huius enim sapientiae,
quae, prudentibus abscondita, est tamen revelata parvulis,7
revelata scilicet in ipso limine catechismi; huius, inquimus, qua posthabita
nequiquam laborant qui conantur humanam denuo aedificare domum,
frustra vigilant qui non iam humanam sed ferinam, indomitarum
quidem frementiumque ferarum, videntur custodire civitatem ; hu-8
iusce sapientiae sale Constitutiones conditae sunt. Quas exaravit, ut diximus,
Petrus Fourier, primum quidem novemdecim articulis constantes,
et Christophorus de la Vallée, Episcopus Tullensis, oretenus adpro-

* III Reg., 4, 29.
6 AUGUSTINI Sermo 27 de Verbis Domini, paulo ante medium; cfr. Breviarium Romanum,
die XVIII m. Augusti, lect. VII.

' MATTH., 11, 25.
* Ps. 126, 1-2.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.