AAS 40 (1948), p. 232

cras, cadaver tangere percupiebant. Quod postea non, ad Dei Famulae
voluntatem, in coemeterio conventuali, sed, Episcopi iussu, honorifice
sub ara chorali reconditum est. Sacras exuvias, quae suavitatem odoris
effiavisse narrantur, formidolosa illa Gallicarum rerum mutatio exeunte
saeculo decimo octavo dispersit; neque conata dimidio in saeculo decimo
nono et ineunte vicesimo facta et iterata felicem optatumque sortita sunt
effectum reperiundi. At bonum Christi odorem ex Mariae Teresiae virtutibus
effluentem nec maxima illa perturbatio nec posteriores ullae
persecutiones disperserunt umquam, quin immo longius latiusque diffuderunt,
sicut semina ventus. Et cum diffusa fama sanctitatis crevit
etiam fama miraculorum, non minus quam arbor bona bonique fructus,
quorum Maria Teresia radix. Quare orales inquisitiones factae sunt et
documenta collecta, ipso Lotharingiae Duce favente, ut ex illis Venerabilis
Dei Famulae vita ad spirituale populi emolumentum conscriberetur.
Quod non sine divinae Providentiae consilio evenit, ne virtutum
deessent probationes. Processibus etenim canonicis mature conficiendis
perturbationes ac persecutiones quarum mentionem fecimus impedimentum
attulerunt. Formalis autem inquisitio in Curia Sancti Deodati,
cuius dioecesis ambitu nunc Romaricimòns continetur, anno millesimo
octingentesimo octogesimo sexto et insequenti habita est; eiusdemque
dioecesis Episcopus, quasi Dei providentis effector consilii, illam erga
Mariam Teresiam continuans benevolentiam, qua sui maiores de Asperomonte
fuerant Alexiam prosecuti, primus de fama Venerabilis Dei
Famulae sanctitatis testificata est. Processibus Ordinariis in dicta Curia
rite peractis, Decessor Noster fel. rec. Leo PP. XIII sua ipsius manu
Commissionem Introductionis Causae signavit die vicesima prima mensis
Februarii anno millesimo octingentesimo nonagésimo nono. Subsecuta
sunt Decreta de numquam praestito cultu die vicesima octava mensis
Novembris anno millesimo nongentesimo secundo, de fama sanctitatis
die vicesima sexta mensis Iunii anno millesimo nongentesimo septimo,
deque validitate processuum die decima tertia mensis Decembris
anno millesimo nongentesimo vicesimo secundo. Deinde die tertia mensis
Augusti anno millesimo nongentesimo vicesimo sexto apud rec. mem.
Cardinalem Antonium Vico, Causae Ponentem, seu Relatorem, Antepraeparatoria
habita sunt Comitia super virtutibus; Praeparatoria vero,
in Aedibus Vaticanis, bis habita sunt, idest die vicesima sexta mensis
Iulii anno millesimo nongentesimo vicesimo septimo, et die tertia mensis
Iulii insequentis anni. Generalis demum Congregatio coacta est coram
Pio PP. XI, felicis recordationis, Praedecessore Nostro, die decima
quinta mensis Martii anno millesimo nongentesimo tricesimo secundo,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.