AAS 40 (1948), p. 234
Famula Maria Teresia a Iesu Beatae nomine in posterum nuncupetur,.
eiusque corpus ac lipsana, seu reliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus
deferenda, pubblicae Christifidelium venerationi proponantur,
atque etiam ut eiusdem Beatae Imagines radiis decorentur.
Praeterea eadem Nostra auctoritate concedimus ut de Illa quotannis
recitetur Officium de Communi Virginum cum lectionibus propriis per
Nos adprobatis, et Missa de eodem Communi cum Orationibus propriis
adprobatis celebretur, iuxta Missalis et Breviarii Eomani rubricas.
Huiusmodi vero Officii recitationem Missaeque celebrationem fieri dumtaxat
largimur in dioecesibus tantum Sancti Deodati, cuius intra fines
hodiernos Beata ipsa orta est, et Nanceiensi, cuius in civitate episcopali
supremum diem obiit; itemque in templis ac sacellis ubique terrarum
sitis, quibus Congregationis Dominae Nostrae Canonissae Regulares
utuntur, ab omnibus fidelibus qui horas canonicas recitare teneantur;
et, quod ad Missas attinet, ab omnibus presbyteris ad templa seu
sacella memorata, in quibus Beatae eiusdem festum agatur, convenientibus.
Denique largimur ut sollemnia Beatificationis Venerabilis Mariae
Teresiae a Iesu, in saeculo Alexiae Le Clerc, servatis servandisr
supradictis in templis seu sacellis celebrentur, diebus legitima auctoritate
designandis, intra annum postquam sollemnia eadem in Sacrosancta
Patriarchali Basilica Vaticana fuerint peracta. Non obstantibus
Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis ac Decretis de non cultu
editis, ceterisque quibuslibet contrariis. Volumus autem ut harum Litterarum
exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae
Rituum Congregationis subscripta sint atque eiusdem Congregationis
sigillo munita, etiam in iudicialibus disceptationibus eadem prorsus fides
adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significationi, hisce ostensis
Litteris, haberetur. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo
Piscatoris, die quarta mensis Maii, Dominica quarta post Pascha Resurrectionis
Domini Nostri Iesu Christi, anno MCMXXXXVII, Pontificatus
Nostri nono.
De speciali Sanctissimi mandato
Pro Domino Cardinali a Secretis Status
DOMINICUS SPADA
a Brevibus Apostolicis.