AAS 40 (1948), p. 310

liensi, clero et populo christiano aliquod benevolentiae Nostrae testimonium
praebere, Iubenti animo excipere censuimus preces, quibus ab illius
dioecesis Capitulo Cathedrali enixe postulatum est ut Episcopalis Sedes
Massiliensis ad Archiepiscopalis dioecesi? honorem et fastigium evehere
dignaremur. Quapropter, habito favorat ii voto venerabilis Fratris Angeli
Ioseph Roncalli, Archiepiscopi titularis Mesembriani et in Gallia
Nuntii Apostolici, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum
qui sua interesse praesumant consensu, re mature perpensa ac certa
scientia, de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, Ecclesiam cathedralem
Massiliensem, hactenus metropolitanae Ecclesiae Aquensi suffraganeam,
ab istius metropolitico iure eximimus et Nobis et Apostolicae
Sedi immediate subiicimus, eamdemque ad Ecclesiae Archiepiscopalis
gradum et dignitatem, sine ulla tamen dioecesium suffraganearum adsignatione,
evehimus et extollimus ; et illi simul omnia et singula tribuimus
iura et privilegia, quibus ceteras in catholico orbe archiepiscopales
Ecclesiae fruuntur et gaudent. Massiliensem exinde Antistitem pro tempore
exsistentem Archiepiscopi titulo ac dignitate posthac auctum declaramus;
eidemque indulgemus ut, una cum ceteris archiepiscopalibus insignibus
et honoribus, praeter Pallii usum, quo iam gaudet, Crucis quoque
prae se ferendae privilegio cohonestari queat ad legum liturgicarum
normam et intra fines tantum suae archidioecesis. Canonicorum
porro ordinem maximi templi, cathedralis nempe ecclesiae Massiliensis,
ad archiepiscopalis Capituli honorem ac fastigium evehimus cum omnibus
pariter iuribus et privilegiis, quibus Archiepiscopalia Capitula iure
communi fruuntur et gaudent. Iisdem insuper praesentibus Litteris venerabilem
quem supra memoravimus Fratrem Ioannem Delay, in praesenti
Episcopum Massiliensem, pro aucta suae dioecesis dignitate, in Archiepiscopum
Massiliensem promovemus et constituimus atque talem ab
omnibus haberi volumus. Ad quae omnia uti supra disposita et constituta
exsecutioni mandanda venerabilem quem diximus Fratrem Angelum Ioseph
Roncalli, in Gallia Nuntium Apostolicum, deputamus et ei necessarias
et opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi, ad efectum
de quo agitur, alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
eidemque onus facimus authenticum actorum peractae exsecutionis
exemplar ad S. Congregationem Consistorialem quamprimum transmittendi.
Praesentes autem Litteras firmas, validas et efficaces exsistere et
fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere atque ab
omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere ; et, si secus super
his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit
attentari, id prorsus irritum et inane esse et fore volumus ac declaramus,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.