AAS 40 (1948), p. 396

austria ac benevolae mentis propensione, sed etiam legibus in publicis
Reipublicae consiliis atque ex ipso supremae potestatis vertice promovendis,
evangelicis principiis ac sociali iustitiae congruentibus. 20
Neque silentio praetereundae sunt illae a Marianis Sodalitatibus excitatae
vel sua opera corroboratae consociationes turpibus ludis scenicis
ac cinematographicis spectaculis coercendis bonisque moribus a prava
librorum atque ephemeridum colluvie tutandis, scholae frequentissimae
pueris adultisque tenuioris fortunae gratuito apertae, technica instituta
opificibus in propria cuiusque arte uberius instruendis, ea praesertim 21
variarum professionum ac disciplinarum partibus seu generibus potiore
peritia per discendis ; quae apostolatus forma, hodiernis temporum 2Z
condicionibus tam necessaria, a plurimis Marianis Sodalitatibus, iis
potissimum quas « interparoeciales » vocant, excolitur in coetuum commodum
artibus vel disciplinis magis inter se congruentibus cohaerentium.
23

Multa haec quidem reique catholicae apprime utilia. Qua in re, Marianis
Sodalitatibus illa etiam laus est tribuenda, quod semper, proximis
praesertim temporibus, ex animo optaverint cum ceteris catholicis
consociationibus fraterne conspirare, quo uberiores fructus, viribus
unitis atque Episcopis auctoribus et ducibus, ex laboribus coniunctim
exanclatis pro Christi regno perciperentur; quin etiam, ut alias de Catholica
Italorum Actione notavimus, primi huius generis coetus non- 24
nullis in nationibus constituti sunt a sodalibus marianis, quibus deinde
alii et alii succedentes suamque operam fervide conferentes, marianos
sodales mèrito in praecipuis Actionis Catholicae fautoribus esse habendos
re ipsa demonstrarunt.
Praeterea, cum vis tota catholicorum in unam veluti aciem ordinatam
coalescentium in sacrorum Pastorum potestati obtemperatione reponenda
sit, quis non videat quam opportuna apostolatus instrumenta Sodalitates
Marianae censeantur, ob earumdem absolutum fervidumque, non solum
erga hanc Apostolicam Sedem obsequium quae totius est ecclesiastici
ordinis caput et fundamentum, sed etiam, pro sua quaeque indole ac 25
facultate, erga Ordinariorum mandata et consilia humili submissione
docilique oboedientia? 26

20 Cfr. PII XII Epist, ad P. D. Lord, 24 Ian. 1948 ; Alloc, ad Sod. Mar. ex « Confé-

rence Olwaint», 27 Mart. 1948.
21 Cfr. PII XII Epist, ad P. D. Lord, 24 Ian. 1948.
2a Cfr. PII XII Alloc, ad Sod. Mar., 21 Ian. 1945.
23 Cfr. PII XII Alloc, ad Sod. Mar., 21 Ian. 1945.
24 Cfr. PII XII Alloc, ad Sod. Mar., 21 Ian. 1945.
25 Cfr. Conc. Vat., Sess. IV, Const. I « D e Ecclesia Christi».
a6 Cfr. PII XII Epist, ad Card. Lerne, 21 Ian. 1942.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.