AAS 40 (1948), p. 438

impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri
in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur
fides, quae hisce praesentibus Litteris ostensis tribueretur. Nemini
autem hanc paginam erectionis, constitutionis, statuti, concessionis,
derogationis, commissionis et voluntatis Nostrae infringere vel ei
contradicere liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri
et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo octavo, die trigesima prima mensis Ianuarii, Pontificatus
Nostri anno nono.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI Fr. R. C. Card. ROSSI

8. Collegii Decanus. S. C. Consistorialis a Secretis.

Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXV, n. 4.', - Al. Trussardi.

II

DE CONCEPTIONE ET DE CHACO
(DE CHACO PARAGUAYANO)

B DIOECESI DE CONCEPTIONE ET DE CHACO ET E VICARIATU APOSTOLICO DE CHACO

TERRITORII PARTOS DETRAHUNTUR ET NOVUS EXINDE ERIGITUR VICARIATUS

APOSTOLICUS DE CHACO PARAGUAYANO.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quo in Paraguayana regione septentrionali Dei regno prolatando
melius consulatur, congruum visum est ut a dioecesi de Conceptione et
de Chaco, in Paraguay, et de Vicariatu Apostolico de Chaco, in Bolivia,
partes separentur et novus exinde Vicariatus Apostolicus illic con-r
stituatur. Lubenti itaque animo Nos, de venerabilium Fratrum Nostrorum
S. R. E. Cardinalium tum S. Congregationis Consistorialis, sub
cuius dicione dioecesis de Conceptione et de Chaco exstat, tum S. Congregationis
de Propaganda Fide consulto, oblatas Nobis preces excipien-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.