AAS 40 (1948), p. 49

COMMENTARIUM OFFICIALE

T ACTA PII PP. XII

LITTERAE DECRETALES

BEATO NICOLAO DE PLÜE SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Periucundum nobis sane est et solatii plenum in tanta praesertim
temporum calamitate, ad christifidelium animos confirmandos, eis in
praesidium constituere et in exemplum proponere invictos heroas, qui in
Ecclesia Christi insigni vitae sanctimonia floruerunt. Merito quoque
hodie gaudio exultât catholica Helvetia, quae praeclarissimum civem
suum, quem singulari cultu usque nunc Beatum prosequebatur, Nicolaum
de Flüe, supremis caelitum honoribus tandem aliquando, uti flagrantissime
exoptabat, per inerrans oraculum Nostrum cernit adscribi. — Nos
ipsi, animo perpendentes mirabiles divinae gratiae vias, quae Beatum
illum Nicolaum ad sanctitudinis verticem perduxerunt, magno confusi
stupore, lacrimas tenere non possumus. Liberae ipse Helvetiae filius,
intrepidus reipublicae libertatis assertor, sollicitus civium et patriae
concordiae custos, per omnes vitae semitas, agricola fuit, pastor, miles,
pater familias, iudex, supremus nationis moderator, paenitens et anachoreta,
catholicae semper Ecclesiae per totius vitae cursum filius fuit obsequentissimus.

Anno Domini millesimo quadrigentesimo decimo septimo, duodecimo
kalendas apriles, festo die S. Benedicti, Nicolaus ex honestis ruricolis,
pietate claris, opibus pollentibus, Saxeloni, parvo in pago mediae Unterwaldiae,
quae est regio in media Helvetia sita, natus est.

* - ACTA, toì. XV, a. 2. — 27-2-948.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.