AAS 40 (1948), p. 514

mirifice virtutibus omne genus illustrarunt. Etenim in S. Iosepho Benedicto
Cottolengo sacerdotem effusissimae caritatis in derelictos ac paene
infinitae in divinam Providentiam fiduciae, in S. Ioanne Bosco amantissimum
adulescentium patrem, atque fiorenti ssimae familiae conditorem,
quae universum mundum per suos filios Aliasque regnum Dei prolatat,
in S. Iosepho Cafasso sapientissimum praeceptorem, animorumque insignem
moderatorem datum est admirari. Alii quoque non pauci horum
exemplis permoti, cum operum tum virtutum eorum aemuíatores effecti,
qui altarium honores assequantur digni esse videntur.
Quos inter Iosephus Marello, Aquensium Episcopus, modo est adnumeranda.
Hic Augustae Taurinorum e Vincentio et Anna Maria Viale,
piis honestisque coniugibus die 26 Decembris anno 1844 natus, eodem die
baptizatus est. Post decem annos eius familia ad oppidum cui nomen
« S. Martino Alfieri » aut « ad Tanarum » se transtulit, in Astensi dioecesi,
in qua Saero chrismate delibutus est, atque, in seminarium admissus,
humanioribus litteris excultus fuit.
Patri morem gerens e Seminario invite egressus, per biennium circiter
Augustae Taurinorum est commoratus. Gravi morbo correptus,
a patre, si valetudinem recuperasset, ut ad Seminarium rediret obtinuit,
quod factum est. Sacris initiatus, die 19 Septembris anno 1860 ad sacerdotium
promotus est.
Tanta prudentia, pietate ac morum suavitate enitebat ut ab Episcopo
secretarii munus ei fuerit concreditum, quo in officio constitutus, Episcopum
ad Vaticanum Concilium accedentem comitatus est. Omnibus
sacerdotalibus muniis in exemplum est functus, omnibus se probans magno
animarum emolumento. Quarum zelo permotus Congregationem
Oblatorum S. Ioseph, in parochorum adiumentum constituit, quae Congregatio
ab Episcopo Astensi prius, ab Apostolica deinde Sede a. 1909
approbata est, uberesque fructus ad conditoris mentem Ecclesiae affert.
Cathedralis Ecclesiae canonicus, episcopalis Curiae Cancellarius,
Confessarius assiduus, impiger concionator, omnibus omnia factus* animi
candore, cordis amplitudine, in consiliis impertiendis fidelitate et pru«
dentia, alacritate et constantia in agendo, fortitudine ac suavitate in
gerendis negotiis enituit, omniaque officia, pro sua humilitate numquam
,quaesita, sed obedienti dulcique animo suscepta, Deo favente, semper
valuit feliciter adimplere. Quas laudes Astensis Episcopus in litteris Apostolicae
Sedi datis pro eius ad episcopatum electione celebravit.
Porro anno 1889 Leo XIII, qui Vaticani Concilii tempore eum agno
verat, Aquensium Episcopum elegit. In hoc sibi commisso officio, pastorem
bonum, forma' factum gregis ex animo, se praebuit.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.