AAS 40 (1948), p. 536

lectis Filiis sodalibus praefatae Congregationis Immaculati Cordis Mariae,
ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis beneplacitum concreditum
volumus. Novo autem huic Vicariatui Montano eiusque pro tempore Vicariis
Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates,
quibus ceteri per orbem Vicariatus eorumque Praesules iure communi
fruuntur et gaudent, illosque pariter iisdem adstringimus oneribus
et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia uti supra
disposita et constituta, rata ac valida esse et fore volumus et iubemus,
contrariis quibuscumque minime obstantibus. Harum vero Litterarum
transumptis vel excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius
notarii publici subscriptis ac sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel
officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae
praesentibus Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent.
Nemini autem hanc paginam evectionis, erectionis, concessionis, statuti
et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id
ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Bei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo octavo, die decima Iunii mensis, Pontificatus Nostri
anno decimo.

Pro S. B. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

S. Collegii Decanus. S. C. de Propaganda Fide Praefectus.

Alfridus Vitali, Proton. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
Loco £8 Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXVI, n. 10. - AI. Trussardi.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

BEATA VIRGO MARIA (( DE GRATIIS )), VULGO (( MADONNA DI MONTENERO )) TUSCIAE

UNIVERSAE PATRONA CAELESTIS CONSTITUITUR.

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Per Christi Matrem gratia Christi.
Quae « sumens illud Ave Gabrielis ore » Eandem salutantis gratia plenam,
simul Mater Christi effecta est et divinae gratiae. Maternae autem

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.