AAS 40 (1948), p. 539

Sancto Adalberto, eiusdem civitatis, tunc temporis episcopalis, Antistite
et Christi Domini martyre, saeculo decimo fundatum, totius Bohemi
a e monasteriorum antiquissimum et, ex concessione Decessoris Nostri
Ioannis Pp. XV, princeps esse constat. Primitivum templum, quod ab ipso
S. Adalberto dicitur consecratum, ab haereticis Hussitis graves pertulit
iniurias, sed, anno MDCCLVII restitutum, die ix mensis Octobris eiusdem
anni, iterum consecratum dedicatumque est. Hisce vero novissimis annis
aliae accesserunt aedificio externae internaeque refectiones, ita ut praedicta
Ecclesia Abbatialis, Sanctae Margaritae Virgini et Martyri dicata,
inter principales Pragensis urbis sacras aedes adnumeranda sit. Ad ipsam
enim denuo construendam et in formam, quae nunc cernitur, redigendam
adlaboraverunt architectores, pictores aliique opifices, arte, quae « Baroca
» audit, in Bohemia celeberrimi, qui domum Dei quo maiori decet
ornamento auxerunt. Amplitudine enim excellit, septem ornata est altaribus
et choro ditata in quo quadraginta monachi locum habere possunt.
Eam insuper venerabiliorem reddunt plurima Sanctorum coelitum
lypsana, inter quae recensendae sunt insignes reliquiae Ssmae Crucis
Domini Nostri Iesu Christi, quae in eadem Ecclesia peculiaribus liturgicis
honoribus gaudent, nec non reliquiae S. Margaritae Virginis et
Martyris, uti diximus, Ecclesiae titularis, ad quam in eius die festo
plurimi, peregrinorum more, conveniunt fideles; ibique asservatur corpus
S. Gunther! eremitae, qui saeculo decimo primo floruit. In hoc monasterio
insuper, saeculo x VIII, sub Abbate Bennone II Loeb, videtur
coeptum coli fuisse Sancti Patris Benedicti numisma. Multa insuper et
pretiosa sunt vasa sacra, vestes liturgicae, aliaque supellex ad divina
officia necessaria, quae in thesauro ecclesiae adservantur. Monachi autem
continentis monasterii non solum vitam agunt contemplativam simul
et activam, prout exigit sapientissima eorumdem Patris Regula et sacras
functiones ad normam liturgicarum legum, ut proprium est sui Ordinis,
semper peragunt, sed in ministerium quoque paroeciale ad bonum fidelium
laudabiliter incumbunt. Quibus rationibus permoti, preces Venerabilis
Fratris Iosephi Beran, Archiepiscopi Pragensis, necnon hodierni
Abbatis memorati Brevnoviensis Monasterii libentissime excipientes, ut
universo Ordini S. Benedicti, de Ecclesia optime merito, gratificemur et
splendorem saepius dictae ecclesiae abbatialis augeamus, audito Venerabili
Fratre Nostro Clemente S. R. E. Cardinali Micara, Episcopo Veliterno,
Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, certa scientia et matura
deliberatione Nostris atque Apostolica Nostra auctoritate, praesentium
Litterarum vi perpetuumque in modum, Ecclesiam abbatialem Deo in
honorem S. Margaritae Virginis et Martyris dicatam in loco v.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.