AAS 40 (1948), p. 99

rebus sacri canones praescribunt. Quod autem clerum peculiariter spectat,
decernimus ut simul ac hae Litterae Nostrae ad exsecutionem deductae
fuerint, eo ipso clerici Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius
territorio legitime degunt. Mandamus demum ut omnia documenta et
acta, quae novam hanc dioecesim respiciunt a dioecesium S. Antonii,
Galvestoniensis et Dallasensis Cancellariis, quam primum fieri poterit,
Curiae episcopali Austiniensi tradantur, ut in eius archivo diligenter
adserventur. Ad quae omnia uti supra disposita et constituta exsecutioni
mandanda venerabilem quem supra memoravimus Fratrem Hamletum
Ioannem Cicognani deputamus, cui facultates ad id necessarias et
opportunas tribuimus, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus
facimus authenticum exemplar peractae exsecutionis actorum ad S. Congregationem
Consistorialem, quum primum fas erit transmittendi. Praesentes
autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod
quilibet quorum intersit vel qui sua interesse praesumant, etiamsi specifica
et individua mentione digni sint, auditi non fuerint vel praemissis
non consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis vel
obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet
alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in
controversiam vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore
suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus
ad quos spectat inviolabiliter observari debere; et, si secus super
his a quocumque, quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit
attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus;
non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus, universalibusque Conciliis editis, generalibus vel
specialibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis et quibusvis
aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus
ceterisque contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus
per praesentes derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis,
vel excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis,
eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce praesentibus tribueretur,
si exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, constitutionis, concessionis, statuti, subiectionis,
decreti, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae infringere vel
ei contraire liceat. Si quis vero ausu temerario id attentare praesumpse-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.