AAS 41 (1949), p. 100
CAPUT III
De impedimentis prohibentibus
Can. 48
§ 1. Matrimonium prohibet :
I Votum publicum castitatis perfectae in professione simplici seuo
minore emissum;
2° Votum privatum virginitatis, castitatis perfectae, non nubendi,
amplectendi statum religiosum, et, in ritibus in quibus clerici a recepto
subdiaconatus ordine obligatione servandi sacrum caelibatum tenentur,
suscipiendi subdiaconatum vel ordinem maiorem.
§ 2. Nullum votum, uno sollemni seu quod in professione maiore
emittitur excepto, dirimit matrimonium, nis^ id speciali Sedis Apostolicae
praescripto pro aliquibus statutum fuerit.
Can. 49
In iis regionibus ubi lege civili tutela, vel legalis cognatio ex adoptione
orta, nuptias prohibet, iure canonico matrimonium illicitum est.
Can. 50
Severissime Ecclesia ubique prohibet ne matrimonium ineatur inter
duas personas baptizatas, quarum altera sit catholica, altera vero sectae
haereticae seu schismaticae adscripta; quod si adsit perversionis
periculum coniugis catholici vel prolis, coniugium ipsa etiam lege divina
vetatur.
Can. 51
§ 1. Ecclesia ab impedimento mixtae religionis non dispensat, nisi :
I Urgeant iustae ac graves causae;O
2° Cautionem praestiterit coniux acatholicus de amovendo a coniuge
catholico perversionis periculo, et uterque coniux de universa
prole catholice tantum baptizanda et educanda;
3° Moralis habeatur certitudo de cautionum impletione.
§ 2. Cautiones regulariter in scriptis exigantur.
Can. 52
Coniux catholicus obligatione tenetur conversionem coniugis acatholici
prudenter curandi.
Can. 53
§ 1. Etsi ab Ecclesia obtenta sit dispensatio ab impedimento mixtae
religionis, coniuges nequeunt, vel ante vel post matrimonium coram