AAS 41 (1949), p. 113
maiorem seu sollemnem professionem religiosam, tum per dispensationem
a Romano Pontifice ex iuxta causa concessam, utraque parte rogante
vel alterutra, etsi altera sit invita.
Can. 109
§ 1. Legitimum inter non baptizatos matrimonium, licet consummatum,
solvitur in favorem fidei ex privilegio Paulino.
§ 2. Hoc privilegium non obtinet in matrimonio inter partem baptizatam
et partem non baptizatam inito cum dispensatione ab impedimento
disparitatis cultus.
Can. 110
§ 1. Antequam coniux conversus et baptizatus novum matrimonium
valide contrahat, debet, salvo praescripto can. 114, partem non baptizatam
interpellare :
I An velit et ipsa converti ac baptismum suscipere;o
2° An saltem velit secum cohabitare pacifice sine contumelia Creatoris.
§ 2. Hae interpellationes fieri semper debent, nisi Sedes Apostolica
aliud declaraverit.
Can. III
§ 1. Interpellationes fiant regulariter, forma saltem summaria et
extraiudiciali, de auctoritate Hierarchae coniugis conversi, a quo Hierarcha
concedendae sunt quoque coniugi infideli, si quidem eas petierit,
induciae ad deliberandum, eo tamen monito, fore ut, induciis inutiliter
praeterlapsis, responsio praesumatur negativa.
§ 2. Interpellationes etiam privatim factae, ab ipsa parte conversa,
valent, imo sunt etiam licitae, si forma superius praescripta servari
nequeat; hoc tamen in casu de ipsis, pro foro externo, constare debet
duobus saltem testibus vel alio legitimo probationis modo.
Can. 112
Si interpellationes ex declaratione Sedis Apostolicae omissae fuerint,
aut si infidelis iisdem negando responderit expresse vel tacite, pars
baptizata ius habet novas nuptias cum persona catholica contrahendi,
nisi ipsa post baptismum dederit parti non baptizatae iustam discedendi
causam.
Can. 113
Coniux fidelis, licet post susceptum baptismum denuo coniugaliter
cum parte infideli vixerit, ius tamen novas celebrandi nuptias cum persona
catholica non amittit, ideoque potest hoc iure uti, si coniux infidelis,
mutata voluntate, postea discedat sine iusta causa, vel iam non.
cohabitet pacifice sine contumelia Creatoris.