AAS 41 (1949), p. 141

opportunum videtur, ut illic evangelizationis operi aptius consuli possit,
territorii partem ex eo disiungere et novam exinde Praefecturam
Apostolicam constituere. De consilio itaque venerabilium Fratrum Nostrorum
S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi de Propaganda
Fide praepositorum, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel
eorum qui sua interesse praesumant consensu, omnibus mature perpensis
ac certa scientia, de apostolicae Nostrae potestatis plenitudine e
Vicariatu Apostolico de Lulua et Katanga partem, quae ad orientem
solem spectat, distrahimus, limitibus prout sequitur assignatis eamque,
in Praefecturam Apostolicam, sub Lacus Moëri nomine, erigimus et dilectarum
Filiorum Ordinis Fratrum Minorum Sodalium, qui iamdudum,
illic sedulo studio adlaborant, apostolicis curis committimus ad Nostrum
tamen et Apostolicae Sedis beneplacitum. Novae autem huius
Praefecturae Apostolicae fines hi erunt : ad orientem et ad septentrionem
: limes politicus inter Congum Belgicum et Rhodesiani Septentrionalem
per lacum Moëro a meridie ad septentrionem versus ; dein Luvue
fluminis cursus, memorati lacus emissarii, usque ad locum, cui nomen
Kibanda; a septentrione ad occidentem versus linea recta, quae a Kibanda
Sungulam attingit ; dein altera linea recta, quae a Sungula Imdlaba
flumen attingit apud gradum 26^ 54' longitudinis orientalis me-m
ridiani de Greenwich; ad occidentem Lualaba fluminis cursus usque ad
locum, quo gradus 26 23* longitudinis orientalis intersecat gradum S*" tts 1
15' latitudinis australis; ex hoc autem loco linea recta usque ad ostium
Lufira fluminis in ripa meridionali lacus ibidem exstantis ; inde cursus
fluminis ÍAifira usque ad 9 parallelum circulum latitudinis australis; um
ad meridiem : idem 9 parallelus usque ad gradum 27 50' longitudinis US um
orientalis ; hinc linea recta usque ad Lufukive fluminis scaturigines ; tandem
huius fluminis cursus usque ad eius ostium in lacum Moëro. — Limites
itaque finitimarum Missionum cum descriptis memoratae novae
Praefecturae Apostolicae finibus congruent. Novae autem Praefecturae
Apostolicae Lacus Moëri eiusque pro tempore Praefectis omnia tribuimus
iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceterae per orbem
Praefecturae Apostolicae earumque Praesules iure communi fruuntur,
eosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus
ceteri adstringuntur. Quae omnia uti supra disposita et constituta, rata
ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Harum vero Litterarum transuumptis aut excerptis, etiam
impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis sigilloque
viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eandem prorsus
volumus haberi fidem, quae hisce praesentibus ostensis haberetur.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.