AAS 41 (1949), p. 143

Nostrae potestatis plenitudine a Vicariatus Apostolici Bataviensis territorio
praefecturam civilem de Bantang et subpraefecturas civiles de Soekaboemi
et de Tjandoer distrahimus et novam ex isto seiuncto territorio
Praefecturam Apostolicam erigimus et constituimus, cui nomen erit SuJcaimmensis.
Novensilem autem hanc Praefecturam dilectarum Filiorum
Ordinis Fratrum Minorum sodalium curis, qui istic iam naviter ac fructuose
adlaborant, ad Nostrum tamen et Sedis Apostolicae beneplacitum,
committimus.
Eidem autem Praefecturae Sukabumensi eiusque pro tempore Praefectis
Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates,
quibus ceteri per orbem Praefecturae earumque Praesules iure communi
fruuntur et gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceteri adstringuntur.
Quae omnia uti supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus
et iubemus, contrariis quibuscumque minime obstantibus. Harum
vero Litterarum transumptis aut excerptis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis ac sigillo viri in eccelsiastica dignitate vel officio conv
stituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce praesentibus
ostensis haberetur. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, constitutionis, concessionis, commissionis, statuti et voluntatis
Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu?
temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et
beatorum Apostoolrum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo,
quodragesimo octavo, die nona Decembris mensis, Pontificatus Nostri
anno decimo. .•>.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P, Card. FUMASONI BIONDI
8. Collegn Decanus. S. C. de Propaganda Fide Praefectus.

Loco £B Plumbi

Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
Albertus Serafini, Proton. Apost.

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXVI, n. 80. — Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.