AAS 41 (1949), p. 170

prorsus volumus haberi fidem quae hisce praesentibus haberetur ostensis.
Nemini autem hanc paginam evectionis, erectionis, constitutionis,
commissionis, concessionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel
ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri
et Pauli, se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo octavo, die nona mensis Decembris, Pontificatus Nostri
anno decimo.

Pro S. B. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGI ANI P. Card. FUMASONI BIONDI
8. Collegii Decanus. S.J?. de Propaganda Fide Praefectus.

A. Carinci, Archiep. tit. Seleuc, Dec. Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.

Loco ëB Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXVI, n. 8/f. •— Al. TrussanM.

III

DE NDOLA

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE NDOLA IN VICARIATUM EIUSDEM NOMINIS EVE-

HITUR.
PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Si in aliqua inter infideles gentes enascenti ecclesia res catholica,
per Evangelii praeconum apostolicum zelum et industriam, laetum, opitulante
Deo, assecuta sit incrementum, ad maioris dignitatis gradum
merito Ecclesia illa ab Apostolica Sede extollitur. Quod quidem perpendentes,
de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae
Congregationi de Propaganda Fide praepositorum consilio, praehabito
favorabili voto venerabilis Fratris Davidis Mathew, Archiepiscopi
titularis Apameni in Bithynia, et Africae Orientalis et Occidentalis Britannicae
Delegati Apostolici, Nos, probe noscentes Apostolicam Praefecturam
de Ndola per impensas Missionariorum Ordinis Fratrum Minorum
Conventualium, cui illa concredita est, curas, postremis potissimum hisce

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.