AAS 41 (1949), p. 172
LITTERAE APOSTOLICAE
I
CATHEDRALIS METROPOLITANA ECCLESIA CAESARAUGUSTANA, DEO IN HONOREM
B. V. MARIAE DE COLUMNA DICATA, TITULO BASILICAE MINORIS ORNATUR.
PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Decus ornamentumque maximum
urbis Caesaraugustae, Cathedralis Ecclesia Metropolitana, quae structurae
nobilitate, magnificentia, maiestate molis, inter celebérrimas inclutasque
aedes sacras Hispanicae Nationis valde praestat atque eminet,
Deo in honorem Beatissimae Virginis Mariae de Columna dicata fuit.
Inde enim ab incunabuli» Ecclesiae Caesaraugustanae ferventissime colitur
Beatissima Virgo Maria de Columna, cuius Imaginem sive turmatim
sive singillatim complures celebrant summa pietate fideles non modo
ex omnibus Hispaniae partibus sed etiam ex aliis nationibus Americae
Latinae, vel opem a Deipara Virgine imploraturi vel maximas, pro acceptis
beneficiis, gratias acturi. Nam, ut pro certo habetur, quamplurima,
benigne intercedente eadem Beata Virgine Maria, patrata sunt
miracula. Quapropter rec. mem. Decessor Noster Clemens Pp. XII Officium
commemorationis Beatae Virginis Mariae de Columna recitandum
indulsit universis ditionibus Regis Catholici Hispaniae et fel. rec.
Decessor Noster Pius Pp. IX Missam propriam una cum Ofticio omnibus
in Hispania ad horas canonicas adstrictis libentissime concessit. Quibus
perspectis, ut debitus Deo cultus vividior fiat fervensque in eandem
prodigiosam Virginem Mariam de Columna pietas uberius in dies incrementum
accipiat, Venerabilis Frater Rigobertus Domenech y Valls,
Caesaraugustanus Archiepiscopus, enixe a Nobis efílagitavit ut praedictum
Metropolitanum templum ad Basilicae Minoris dignitatem evehere
dignaremur. His precibus votisque, a Venerabili Fratre Nostro Clemente
Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Micara, Episcopo Veliterno,
Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, ad Nos relatis, benigne
exceptis, Nos, futurum plane confisi ut magis magisque in dies vivida erga
Beatam Virginem Mariam de Columna universi Hispani populi, Nobis
sane carissimi, fiat religio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris
deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, harum Litterarum
tenore, perpetuumque in modum, Ecclesiam Cathedralem Metro-