AAS 41 (1949), p. 18

• • I I -•

•EBMONTONENSIS
' - (S. PAULI IN ALBERTA) •:

AB ARCHIDIOECESIS EDMONTONENSIS TERRITORIO PARS DISTRAHITUR QUAE IN

NOVAM DIOECESIM S. PAULI IN ALBERTA NOMINE ERIGITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quo satis christianae plebis regimini et animarum bono consuli possit,
maxime iuvat ecclesiasticas, circumscriptiones ita ordinari ut fidelium
necessitatibus p;*o locorum adiunctis magis respondeant. Libenter
itaque, de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium,,
Negotiis Consistorialibus praepositorum consilio, precibus annuendum
censuimusvenerabilis Fratris;• Ioannis. Hugonis Mac Donald, Archiepiscopi
Edmontonensis, quibus ab Apostolica Sede postulavit ut e peramplo
suae archidioecesis territorio pars dismembretur, regionem continens,
a sede Archiepiscopali longe distantem, ubi inter ceteras exstant
AthabasJca, ßaint Paul et Bonny Tille urbes, quas potissimum incolunt
cives Gallo-Canadenses, et nova exinde dioecesis erigatur alteri concredenda
Pastori. Suppleto igitur, quatenus opus sit, aliorum quorum intersit
vel qui sua interesse praesumant consensu, omnibus mature perpensis
ac certa scientia, apostolicae Nostrae potestatis plenitudine ab
archidioecesi Edmontonensi territorium separamus intra fines mox describen
dos ; quod in novam erigimus et constituimus dioecesim, a regionis
illius potiori civitate #. Pauli in Alberta nuncupandam. Fines
autem huius novae dioecesis ita statuimus : Fines meridionales limitari
debent a 54° parallelo usque ad eiusdem occursum cum parte septentrionali
Sashatehevan fluminis ac deinde ab hoc flumine ad 110 me- um
ridianum occidentalis partis systematis Gfreenwich. Fines orientales
constitui debent hoc ipso meridiano, qui limites assignat inter civiles
provincias tSaskatchewan et Albertam, ex occursu fluminis cum parallelo
55°. Septentrionales fines contineantur actuali limite inter archidioecesim
Edmontonensem et duos Vicariatus Apostolicos de Mackenzie
et de Grouard, idest parallelo 55°, infra meridianos .110 et 120 partis
occidentalis systematis G-reenwich. Fines demum occidentales illi erunt

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.