AAS 41 (1949), p. 398

cesim, quam Joliettensem in Illinois nuncupari decernimus, complectentem
proinde comitatus Du Page, Will, KankaJcee, Qundy, Ford, Iraquois
et Rendali, a praefatis dioecesibus uti supra seiunctos. Novae huius ita
erectae dioecesis sedem episcopalem in urbe vulgo Joliet, Illinois, a qua
ipsa dioecesis nomen mutuatur, constituimus ; templum vero Deo in honorem
S. Raimundi Nonnati dicatum, ibidem exstans, ad Ecclesiae Cathedralis
gradum et dignitatem evehimus; cui idcirco et pro tempore Episcopis
Joliettensibus in Illinois omnia tribuimus iura, honores, insignia,
privilegia, quibus ceterae episcopales Ecclesiae earumque Praesules iure
communi gaudent, eosque pariter omnibus adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceteri adstringuntur. Novam porro hanc dioecesim
suffraganeam constituimus metropolitanae Ecclesiae Chicagiensi eiusque
Episcopos metropolitico subiicimus iuri Archiepiscopi Chicagiensis.
Praeterea usque dum Capitulum Cathedrale in hac quoque dioecesi contitui
nequeat, indulgemus ut interim, ad iuris tramitem, Consultores
dioecesani pro canonicis eligantur et adhibeantur. Quod vero ad dioecesis
regimen, administrationem, Seminarii erectionem, ad Vicarii Capitularis,
sede vacante, electionem, ad clericorum et fidelium iura et onera,
aliaque huiusmodi attinet, servari iubemus quae sacri canones praescribunt.
Quod autem ad clerum peculiariter spectat, decernimus ut simul
ac hae Litterae Nostrae ad exsecutionem demandatae fuerint, eo ipso
clerici Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius territorio legitime degunt.
Mandamus insuper ut documenta omnia et acta, quae novam hanc
dioecesim Joliettensem in Illinois respiciunt, a Cancellariis dioecesium
Chicagiensis, Peoriensis et Rockfordiensis quamprimum Cancellariae
novae dioecesis tradantur, ut in eius archivo diligenter asserventur. Ad
quae omnia ut supra disposita et constituta exsecutioni mandanda venerabilem
quem supra memoravimus Fratrem Hamletum Ioannem Cicognani,
vel eum qui in exsecutionis actu Delegationi Apostolicae in Statibus
Foederatis Americae Septentrionalis praesit, deputamus et illi
necessarias et opportunas tribuimus facultates etiam subdelegandi, ad
effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
eidemque onus imponimus ad S. Congregationem Consistorialem
quantocius transmittendi authenticum peractae exsecutionis actorum
exemplar. Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque,
etiam ex eo quod quilibet, quorum intersit, vel qui sua interesse
praesumant, etsi specifica et individua mentione digni sint, auditi non
fuerint vel praemissis non consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis
vel obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae,
vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu notari, im-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.