AAS 41 (1949), p. 401

privilegia, favores et gratias, quibus per orbem ceterae cathedrales Ecclesiae
earumque Antistites iure communi fruuntur illosque omnibus
oneribus adstringimus et obligationibus, quibus ceteri ligantur. Praeterea
ad maiorem Cathedralis huius Ecclesiae decorem et utilitatem decernimus
ut Capitulum Cathedrale instituatur, iuxta normas per alias
Nostras Litteras edendas ; quandiu vero dioecesis canonicorum capitulo
carebit, indulgemus ut ad iuris normam pro canonicis dioecesani consultores
interim eligantur et adhibeantur. Quod autem attinet ad dioecesis
regimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis seu Administratoris,
sede vacante, electionem, ad Seminarii dioecesani constitutionem,
ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi, servanda
iubemus quae sacri canones praescribunt. Quod vero ad clerum
peculiariter spectat, decernimus ut simul ac hae Litterae Nostrae exsecutionem
habuerint, eo ipso clerici Ecclesiae illi censeantur adscripti
in cuius territorio legitime degunt. Volumus tandem ut documenta et
acta, novam Sancti Ferdinandi dioecesim eiusque clericos et fideles respicientia,
ab archiepiscopali curia Manilensi ad Cancellariam episcopalem
Sancti Ferdinandi quam primum fieri poterit tradantur ut in
huius archivo diligenter custodiantur. Ad quae omnia uti supra disposita
et constituta exsecutioni mandanda eum deputamus qui in eiusdem
exsecutionis actu Delegationem Apostolicam in Insulis Philippinis reget,
et illi necessarias et opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi
ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
vel officio constitutum, et ipsi onus imponimus ad S. Congregationem
Consistorialem, cum primum fas erit, transmittendi authenticum
peractae exsecutionis actorum exemplar. Praesentes autem Litteras
et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum
intersit, vel qui sua interesse praesumant, etiam si specifica et individua
mentione digni sint, auditi non fuerint, vel praemissis non consenserint,
nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis aut nullitatis
vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali
et inexcogitato, defectu notari, impugnari, vel in controversiam vocari
posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas
et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et
integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat
inviolabiliter observari debere ; et, si secus super his a quocumque, quavis
auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum
prorsus et inane esse ac fore volumus et decernimus, non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus Constitu-

27 - ACTA, vol. XVI, n. 10. — 6-9-1949.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.