AAS 41 (1949), p. 403
Archiepiscopi titularis Amideni et in Brasilia Nuntii Apostolici, qui,
suffragante venerabili Fratre Anselmo Pietrulla, Episcopo titulari Conanensi
et Praelato Ordinario Santaremensi, ab hac Apostolica Sede postulavit
ut Praelatura nullius, Santaremensis, cum latissimo pateat territorio,
et christifideles in ea degentes, negotia religiosa cum Ordinario
acturi, in longinquam saepe praelatitiam sedem, non sine gravi incommodo
accedere valeant, bipartiatur et nova illic erigatur Praelatura nullius,
alteri Antistiti concredenda. De venerabilium igitur Fratrum Nostrorum
S. R. E. Cardinalium consilio, suppleto, quatenus opus sit,
aliorum quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant consensu,
omnibus mature perpensis ac certa scientia, apostolica suprema Nostra
auctoritate, a praefata Praelatura nullius Santaremensi Territorium
Foederale autonomum Amapense seiungimus, quod in novam erigimus
et constituimus^ Praelaturam nullius Macapensem nuncupandam. Decernimus
insuper ut Praelatura haec Macapensis metropolitanae Ecclesiae
Belemensi de Para sit suffraganea eiusque Praelati metropolitico Archiepiscopi
Belemensis de Para iuri subiiciantur. Sedem autem istius Praelaturae
in urbe constituimus Macapà, atque Ecclesiam Deo in honorem
S. Ioseph dicatam, ibi extantem, ad ecclesiae praelatitiae gradum evehimus
cum omnibus iuribus et privilegiis, oneribus et obligationibus quae
ceteris sedibus et praelatitiis ecclesiis in Brasiliana Republica sunt propria.
Quae quidem iura et privilegia, una iugiter cum adnexis oneribus
et obligationibus, ad iuris tramitem tribuimus novae istius Praelaturae
Praelatis Ordinariis pro tempore. Quod vero attinet ad eiusdem Praelaturae
regimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis, sede vacante,
electionem, ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi,
rite servari iubemus quae sacri canones praescribunt. — Quod vero clerum
peculiariter spectat, statuimus ut simul ac hae Litterae Nostrae ad exsecutionem
demandatae fuerint, eo ipso clerici Ecclesiae illi censeantur
adscripti, in cuius territorio legitime degunt. Mandamus denique ut
omnia documenta et acta, quae novam hanc Praelaturam respiciunt, ad
huius Curiam, in archivo diligenter adservanda, a Curia Santaremensi
quamprimum transmittantur. Ad quae omnia ita disposita et constituta
exsecutionem mandanda venerabilem quem supra memoravimus Fratrem
Nuntium Apostolicum in Brasiliana Republica vel eum qui in exsecutionis
actu eidem Nuntiaturae praeerit, deputamus, eidemque necessarias
et opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de
quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
eidemque onus imponimus ad S. Congregationem Consistorialem authenticum
peractae exsecutionis actorum exemplar quamprimum transmit-