AAS 41 (1949), p. 436

iuri Bellarjenses pro tempore Episcopos subiectos volumus. Dioecesim
autem ipsam Ordini Fratrum Minorum, cuius sodales ibidem sollerter
iam adlaborant, concredimus, ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis
beneplacitum. Quum autem praesentis temporis adiuncta haud permittant
quominus Canonicorum Capitulum in ipsa Dioecesi modo instituatur,
indulgemus ut interim pro Canonicis, Dioecesani Consultores ad
iuris tramitem eligantur et adhibeantur. Quod vero attinet ad huius novae
Dioecesis regimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis seu
Administratoris, sede vacante, electionem, ad seminarii dioecesani constitutionem,
ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi
servanda iubemus quae sacri canones et decreta synodalia in Statu
« Unionis Indiae » vigentia praescribunt. Mensae episcopalis dotem constituent
congrua redituum et bonorum pars ad praedictam Missionem
(( sui iuris » pertinentium, nec non Curiae emolumenta et oblationes
quae a fidelibus praeberi solent. Ad quae omnia ut supra constituta exsecutioni
mandanda venerabilem quem iam memoravimus Fratrem Leonem
Petrum Kierkels, in Statu « Unionis Indiae » Internuncium Apostolicum,
vel eum qui in executionis actu Internunciaturae illi praeerit,
eique propterea necessarias et opportunas tribuimus facultates, etiam
subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, eidemque onus facimus authenticum peractae executionis
actorum exemplar ad S. Congregationem de Propaganda Fide
quam primum transmittendi. Praesentes autem Litteras et in eis contenta
quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum intersit, vel qui
sua interesse praesumant, etiam si specifica et individua mentione digni
sint, auditi non fuerint, vel praemissis non consenserint, nullo unquam
tempore de subreptionis, vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis
Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu
notari, impugnari, vel in controversiam vocari posse, sed eas, tamquam
ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo
validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus
sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari
debere ; et, si secus super his a quocumque, quavis auctoritate,
scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane
esse et fore volumus et decernimus, non obstantibus, quatenus opus sit,
regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis
editis, generalibus vel specialibus Constitutionibus et Ordinationibus
Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum Pontificum, Praedecessorum
Nostrorum, dispositionibus ceterisque contrariis, etiam speciali
mentione dignis, quibus omnibus per praesentes derogamus. Volumus

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.