AAS 41 (1949), p. 438
strorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi de Propaganda Fide
praepositorum, attento quoque venerabilis Fratris Ioannis Dellepiane,
Archiepiscopi titularis Stauropolitani, iam Delegati Apostolici in Congo
Belgico, favorabili voto, ac suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit
vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, re mature perpensa
ac certa scientia, suprema Nostra apostolica auctoritate, primum
quidem Vicariatus Apostolici de Stanley Falls nomen in Stanleypolitani
appellationem mutamur, dein eiusdem Vicariatus totam territorii partem,
quae inter meridionales Vicariatus de Mangara limites, vigesimum
septimum et vigesimum nonum circulum meridianum atque Ituri
flumen continetur, ab eodem Vicariatu distrahimus et in novum Vicariatum
Apostolicum erigimus et constituimus, Wambaensem nomine
nuncupandum, et illum apostolicis Sacerdotum a Sacro Corde Iesu curis,
qui illic iampridem sollerter adlaborant, committimus, ad Nostrum
tamen et Sedis Apostolicae beneplacitum. Huic igitur novo Vicariatui
Wambaensi eiusque pro tempore Vicariis Apostolicis omnia tribuimus
iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceteri per orbem Vicariatus
Apostolici eorumque Praesules iure communi fruuntur et gaudent,
eosque iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri
adstringuntur. Quae omnia ita disposita ac constituta, rata ac valida
esse volumus, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum
vero Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate
vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem,
quae hisce praesentibus haberetur ostensis. Nemini autem hanc paginam
dismembrationis, erectionis, concessionis, statuti et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo nono, die decima Martii mensis, Pontificatus Nostri anno
decimo.
Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
8. Collegii Decanus. 8. C. de Propaganda Fide Praefectus.
Ludo vicus Kaas, Proton. Apost.
Vincentius Bianchi Cagliesi, Proton. Apost.
Loco ©Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. LXXYII, n. I¡0. - Al. Trussardi.