AAS 41 (1949), p. 476

nova Praeparatoria Congregatio die 28 Octobris a. 1947 habita est ; Generalis
vero, coram Ssmo D. N. Pio Papa XII, die 22 proximi elapsi mensis,
in qua Rmus Cardinalis Alexander Verde, Causae Ponens, dubium proposuit
: An constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate cum
in Deum, tum in proximum, nec non de cardinalibus Prudentia, Iustitia,
Temperantia, Fortitudine earumque adnexis in gradu heroico in casu et
ad effectum, de quo agitur.
Rmi Cardinales, Officiales Praelati Patresque Consultores suum edidere
suffragium, Beatissimus vero Pater aliquantisper esse cunctandum
ratus est, ut effusis precibus a Deo, patre luminum, ipse illustraretur.
Hanc autem Dominicam, sacrae Quadragesimae primam, selegit, ut
suam ferret sententiam.
Arcessitis itaque Rmis Cardinalibus Alexandro Verde, Causae Ponente,
atque infrascripto Sacrae huius Congregationis Praefecto, nec
non R. P. Salvatore Natucci, Fidei Promotore generali, meque Secretario,
sacrosancto Missae sacrificio sancte oblato, edixit : Ita constare
de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate cum in Deum, tum in
proximum, nec non de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia,
Fortitudine earumque adnexis Venerabilis Iuliani Maunoir in gradu heroico
in casu et ad effectum de quo agitur, ut ad ulteriora procedi possit,
nempe ad disceptationem miraculorum.
Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta Sacrae Rituum Congregationis
referri mandavit.
Datum Romae, die 6 Martii, Dominica I Quadragesimae a. D. 1949.

C. Card. MICARA, Ep. Velitern., Praefectus.
L. © S.

f A. Carinci, Archiep. Seleuc, Secretarius.

IV

URBIS ET ORBIS

DECRETUM

DE LAMPADE SSMI SACRAMENTI ET DE LUMINIBUS IN SACRIS FUNCTIONIBUS

ADHIBENDIS.
Decreto diei 13 Martii anno 1942 Sacra haec Congregatio, plurimorum
Ordinariorum instantiis morem gerens, indultum quod anno 1916, Europaeo
bello saeviente, praecarie concesserat ita proroga vit, ut eorum

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.