AAS 41 (1949), p. 589

credita est, excipiendas duximus, quibus expostulatum est ut latissimum
istius dioecesis territorium ita in partes dismembretur, ut in parte meridionali,
ubi indefesso constantique praefatae Societatis Iesu sodalium
labore non pauca catholica res suscepit incrementa et missionalia opera
multiplicata sunt, nova a Nobis erigatur dioecesis, cleri saecularis Sinensis
regimini tradenda ; in septentrionali autem parte duae erigantur
novae Praefecturae Apostolicae, adhuc Societatis Iesu Evangelii Praeconibus
committendae.
Suppleto igitur quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua
interesse praesumant consensu, omnibus mature perpensis ac certa
scientia, de apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, a meridionalis
partis dioecesis Sciamhaevensis territorio primum seiungimus civiles
subpraefecturas de Soochow seu Wuhsien, de Changshu, de Taitsang,
de Kun shan et de WuJciang; harumque territorium in novam erigimus
et constituimus dioecesim, quam a principe eiusdem nominis subpraefecturae
ßoochow urbe, Suceuvensem appellandam decernimus et Cleri
saecularis Sinensis regimini concredimus. Ceterum vero partis illius
meridionalis territorium, dioecesim Sciamhaevensem efformans, et ipsum
Cleri Sinensis curis posthac commissum volumus.
Aliud porro ex eadem dioecesi Sciamhaevensi territorium ad septentrionem
dioecesis Haemenensis situm, per alias Apostolicas Litteras hac
ipsa die datas separamus illudque in binas novas Praefecturas Apostolicas
de Ilaichow et de Yangchoiv, Societatis Iesu sodalium curis committendas,
erigimus.
Novam autem dioecesim Suceuvensem suffraganeas! constituimus metropolitanae
Ecclesiae Nanchimensi, eamque idcirco eiusque pro tempore
Episcopos metropolitico iuri subiicimus Archiepiscopi Nanchimensis.
Episcopi vero sedem in Soochow seu Wuhsien urbe figimus, et
Antistitis cathedram in ecclesia inibi exstante et Deo in honorem S. Ioseph,
Sponsi B. M. V., dicata constituimus. Ecclesiae autem Cathedrali
et pro tempore Episcopis Suceuvensibus omnia tribuimus iura, privilegia,
honores, insignia, favores et gratias, quibus ceterae cathedrales
atque earum Antistites iure communi fruuntur illosque iisdem adstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quum
autem praesentis temporis et locorum adiuncta haud permittant quominus
et in hac nova dioecesi Canonicorum Capitulum modo constituatur,
indulgemus ut pro Canonicis dioecesani Consultores ad iuris tramitem
eligantur at adhibeantur. Ad novae insuper istius dioecesis stabilitatem
tuto ac firmiter procurandam praecipimus ut Seminarium pro
iuvenum institutione in spem Ecclesiae succrescentem quam primum

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.