AAS 41 (1949), p. 97
Can. 34
§ 1. In iisdem rerum adiunctis de quibus in can. 33 et solum in
casibus in quibus ne loci quidem Hierarcha adiri possit, eadem dispensandi
facultate pollet tum parochus, tum vicarius cooperator, tum sacerdos
qui matrimonio, ad normam can. 89, n. 2, assistit, tum confessarius,
sed hic pro foro interno in actu sacramentalis confessionis
tantum.
§ 2. In casu de quo in § 1, loci Hierarcha censetur adiri non posse,
si tantum per telegraphum vel telephonum ad eum possit recurri.
Can. 35
§ 1. Possunt Hierarchae locorum, sub clausulis in fine can. 33 statutis,
dispensationem concedere ab omnibus impedimentis de quibus in
can. 33, quoties impedimentum detegatur vel, quamvis antea cognitum,
tunc solum ad notitiam Hierarchae aut parochi deferatur cum iam
omnia sunt parata ad nuptias, nec matrimonium, sine probabili gravis
mali periculo, differri possit usque dum a Sede Apostolica vel, quod
attinet ad impedimenta a quibus dispensare valet, a Patriarcha dispensatio
obtineatur.
§ 2. Haec facultas valet etiam ad convalidationem matrimonii iam
contracti, si idem periculum sit in mora nec tempus suppetat recurrendi
ad Sedem Apostolicam vel, quod attinet ad impedimenta a quibus
dispensare valet, ad Patriarcham.
§ 3. In iisdem rerum adiunctis, eadem facultate gaudent omnes de
quibus in can. 34, § 1, sub eiusdem canonis clausulis, sed solum si casus
natura sua vel tantum facto sit occultus et ne loci quidem Hierarcha
adiri ad normam can. 34 possit, vel nonnisi cum periculo violationis
secreti.
§ 4. Facultate de qua in § 1 non aufertur Hierarchis potestas dispensandi
a forma in matrimonii celebratione servanda, et ab impedimentis
iuris ecclesiastici in quibus Sedes Apostolica solet dispensare,
quoties difficilis sit recursus ad Sedem Apostolicam itemque ad Legatum
Romani Pontificis necessaria facultate praeditum, et simul in
mora sit periculum gravis damni.
Can. 36
Parochus, vicarius cooperator aut sacerdos de quo in can. 34, de
concessa dispensatione pro foro externo Hierarcham loci statim certiorem
faciat; eaque adnotetur in libro matrimoniorum.
Can. 37
Nisi aliud ferat rescriptum S. Poenitentiariae aut, intra limites
cuiusque competentiae, Patriarchae vel loci Hierarchae, dispensatio in
foro interno non sacramentali concessa ab impedimento occulto, adno-