AAS 42 (1950), p. 134

dentem linea recta, quae ab origine fluminis Ajaju ad septentrionem
versus profecta, in Guaviare flumen exit.
Novam banc Praefecturam de Mitu, ita erectam et finibus circumscriptam,
apostolicis concredimus curis Sacerdotum Seminarii de Yarumal
pro missionibus exteris, ad Nostrum tamen et Sedis Apostolicae
beneplacitum.
Huic ergo novae Praefecturae Apostolicae de Mitu eiusque pro tempore
Praefectis Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et
potestates, quibus ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae earumque
Praesules iure communi fruuntur, eosque pariter iisdem adstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia ita
disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis
quibuslibet minime obstantibus.
Harum vero Litterarum transumptis aut excerptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica
dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus
haberi fidem ac iisdem praesentibus ostensis.
Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis,
decreti, commissionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere
vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo nono, die nona Iunii mensis, Pontificatus Nostri anno
undecimo.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
8. Collegii Decanus. 8. C. de Propaganda Fide Praefectus.

Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
Albertus Serafini, Proton. Apost.

Loco 3? Plumbi

Reg. in Can. Ap., vol. LXXVIII, n. S. - Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.