AAS 42 (1950), p. 19
Can. 63*
§ 1. In causis in quibus promotoris iustitiae ant defensoris vinculi
praesentia requiritur, iis non citatis, acta irrita sunt, nisi ipsi, etsi
non citati, revera interfuerint.
§ 2. Si legitime citati aliquibus actibus non interfuerint, acta quidem
valent, verum postea eorum examini subiicienda omnino sunt ut
ea omnia sive voce sive scriptis possint animadvertere et proponere quae
necessaria aut opportuna iudicaverint.
Can. 64
Msi aliud expresse caveatur :
I Quoties lex praecipit ut iudex partes earumve alteram audiat,o
etiam promotor iustitiae et vinculi defensor, si iudicio intersint, audiendi
sunt;
2° Quoties instantia partis requiritur ut iudex quid decernere possit,
instantia promotoris iustitiae vel vinculi defensoris, qui iudicio intersint,
eamdem vim habet.
Can. 65
§ 1. Eadem persona officium promotoris iustitiae et defensoris vinculi
gerere potest, nisi obstet multiplicitas negotiorum et causarum.
§ 2. Promotor et defensor constitui possunt tum ad universitatem
causarum tum ad singulas causas.
Can. 66
§ 1. Hierarchae est promotorem iustitiae et vinculi defensorem nominare,
qui sint presbyteri integrae famae, in iure canonico doctores
vel ceteroquin periti, ac prudentia et iustitiae zelo probati.
§ 2. In tribunali religiosorum promotor iustitiae sit praeterea eiusdem
religionis professus.
Can. 67
§ 1. Promotor iustitiae et vinculi defensor constituti ad universitatem
causarum a munere non cessant, sede episcopali vacante, nec ab
Administratore eparchiae vacantis possunt removeri ; adveniente autem
novo Hierarcha, indigent confirmatione.
§ 2. Iusta tamen de causa, Hierarcha loci eos removere potest.