AAS 42 (1950), p. 207

<t gravissima septicohaemia cum bronchio-pneumonite bilaterali basilari,
néphrite acuta haemorrhagica et séptica meningite, tum Mariae a Consolatione
Adelantado a gravi fractura comminuta intra-articulari cum
luxatione articulari et ulceratione in sinistro cubito.
Hoc autem decretum rite promulgari et in acta Sacrae Rituum Congregationis
referri mandavit.
Datum Romae, die 11 Decembris 1949, Dominica III Sacri Adventus.

£g C. Card. MICARA, Ep. Velitern., Praefectus.

L. © S. '

f A. Carinci, Archiep. Seleuc, Secretarius.

VI
MATRITEN.

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS VENERABILIS SERVAE DEI VINCENTIAB MA-

RIAE LOPEZ VICUÑA, FUNDATRICIS INSTITUTI FILIARUM MARIAE IMMACULA-

TAE PRO PUELLIS FAMULATUI ADDICTIS.
SUPER DUBIO

An et de quibus miraculis constet in casu et ad effectum de quo agitur

Venerabilis Vincentiae Mariae Lopez Vicuña vitam attente considerantes
evidenter eius virtutum heroicitatem recognoscere debemus. Opus
enim, propter quod Institutum Filiarum Mariae Immaculatae condidit
pro puellis famulatui addictis, utpote novum in mundo tantas ei calumnias,
difficultates omne genus concitavit, ut nisi heroica fortitudine cum
caritate fuisset ornata, nullimode potuisset ea superare. Ipsa vero, Deo
confidens, immota permansit, quare optime ei Augustini verba aptantur
: « Inter opprobria secura, inter odia benefica, inter iras placida,
«inter insidias innocens, inter iniquitates gemens, in veritate respirans »
(PL 39/1535). Deus autem has virtutes generose rependit et Instituti propagatione
et miraculorum gloria, quibus via ad Beatificationis honores
ei comparandos panditur.
Etenim duae mirae sanationes, ab actoribus propositae, vera miracula
a Deo per Famulae Suae intercessionem sunt agnitae. Et sane.
I. Agnes Dean Guelbenzu, in loco vulgo dicto Cascantes, Tarraconensis
Archidioecesis, meningite, probabilissime tuberculari, fuerat graviter
attacta et in eo erat ut fere morti subiacere^. Hoc medentium iudi-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.