AAS 42 (1950), p. 27

Can. 98

§ 1. Transactio fieri valide nequit in causa :
I ( "ri min ali;o
2 De vinculo matrimonii;o
3 De re beneficiaria, cum de ipso beneficii titulo disceptetur, nisio
legitima accedat auctoritas ;
4° De rebus spiritualibus quotiescumque interveniat solutio rei
temporalis.
§ 2. Sed si quaestio fiat de bonis temporalibus ecclesiasticis et de iis
rebus quae etsi spiritualibus sunt adnexae, seorsum tamen a spiritualibus
considerari queunt, transactio fieri potest, servatis tamen, si materia
id postulet, solemnitatibus a iure statutis de alienatione rerum
ee clesiasticar um.
Can. 97

§ 1. Effectus transactionis ad exitum feliciter perductae dicitur
compositio seu concordia.
§ 2. Expensarum, quas transactio postulaverit, nisi aliud expresse
cautum sit, utraque pars dimidium solvat.

ARTICULUS II

De compromisso in arbitros

Can. 98

§ 1. Qui controversiam inter se habent, possunt scripto convenire
ut ea ab arbitris dirimatur.
§ 2. Idem scripto convenire possunt qui contractum inter se ineunt
vel inierunt, quod attinet ad controversias ex eo contractu forte orituras.

Can. 99

Nequeunt in arbitros compromitti controversiae de quibus transactio
fieri vetatur.
Can. 100

§ 1. Unus vel plures arbitri constitui possunt, dispari tamen numero.

§ 2. In ipso compromisso, nisi nominatim designentur, debet saltem
eorum numerus praefiniri et simul ratio statui qua nominandi sint.

Can. 101

Compromissum est irritum :
I Si servatae non sint normae statutae ad validitatem contra-o
ctuum, qui ordinariam administrationem excedunt;
2° Si scripto non sit exaratum ;

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.