AAS 42 (1950), p. 35

§ 3. Iusiurandum secundum formulam a iudice probatam praestari
debet coram eodem iudice aut eius delegato, adstante utraque aut alterutra
parte, quae interesse iurisiurandi praestationi velit.

Can. 138

§ 1. In iudicio criminali semper, in contentioso autem si ex revelatione
alicuius actus processualis praeiudicium partibus obvenire possit,
iudices et tribunalis adiutores obligatione tenentur servandi secretum
officii.
§ 2. Tenentur etiam semper ad inviolabile secretum servandum de
discussione quae in tribunali collegiali ante ferendam sententiam habetur,
tum etiam de variis suffragiis et opinionibus ibidem prolatis.
§ 3. Imo quoties causae vel probationum natura talis sit ut ex actorum
vel probationum evulgatione aliorum fama periclitetur, vel praebeatur
ansa dissidiis, aut scandalum aliudve id genus incommodum oriatur,
iudex poterit testes, peritos, partes earumque advocatos vel procuratores
iureiurando adstringere ad secretum servandum.

Can. 139

Iudex et omnes tribunalis administri, occasione agendi iudicii, munera
quaevis acceptare prohibentur.

Can. 140

§ 1. Iudices qui, cum certe et evidenter competentes sint, ius reddere
recusent, vel qui temere se competentes declarent, vel qui ex dolo aut
gravi negligentia actum irritum cum aliorum detrimento vel actum iniustum
ponant, aut aliud litigantibus damnum inferant, ad instantiam partis
aut etiam ex officio, congruis poenis a competenti auctoritate puniri
possunt, non exclusa officii privatione.
§ 2. Iudices qui secreti legem violare vel acta secreta cum aliis quoquo
modo communicare praesumpserint, puniantur muleta pecuniaria
aliisque poenis, privatione officii non exclusa, salvo iure particulari quo
graviores poenae praescribantur.
§ 3. Iisdem sanctionibus subsunt tribunalis officiales et adiutores, si
officio suo, ut supra, defuerint, quos omnes etiam iudex punire potest.

Can. 141

Cum iudex praevidet actorem probabiliter spreturum esse sententiam
ecclesiasticam si forte haec ipsi sit contraria, et idcirco conventi iuribus
non satis consultum iri, potest, ad eiusdem conventi instantiam vel
etiam ex officio, actorem adigere ad congruam cautionem praestandam
pro ecclesiasticae sententiae observantia.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.