AAS 42 (1950), p. 37

Can. 146

Quaestiones de cautione pro expensis iudicialibus praestanda aut de
concessione gratuiti patrocinii, quod statim ab initio postulatum fuerit,
et aliae huiusmodi videndae regulariter sunt ante litis contestationem.

Can. 147

Quoties, proposita principali controversia, causa suboriatur, quae
talis sit naturae et tali nexu cum controversia cohaereat ut ex eius solutione
pendeat solutio propositae 'Controversiae, haec praeiudicialis
causa ante omnia a iudice cognoscenda est.

Can. 148

§ 1. Si ex principali controversia quaestiones incidentes nascantur,
cognoscantur prius eae quarum solutio viam sternat ad aliarum solutionem.

§ 2. Quod si nullo nexu logico inter se cohaereant, quae prius ab alterutra
parte propositae sunt, illae antea definiantur.
§ 3. Si de spolio incidat quaestio, haec ante omnia est dirimenda.

ARTICULUS III

De terminis et dilationibus

Can. 149

§ 1. Fatalia legis quae dicuntur, idest termini perimendis iuribus a
lege constituti, prorogari non possunt.
§ 2. Termini autem iudiciales et convenionales, ante eorum lapsum,
poterunt, iusta intercedente causa, a iudice, auditis vel petentibus partibus,
prorogari.
§ 3. Caveat tamen iudex ne nimis diuturna lis fiat ex prorogatione.

Can. 150

Si dies, ad actum iudicialem indictus, sit feriatus nec in decreto iudicis
dicatur expresse tribunal vacaturum nihilominus causis cognoscendis,
terminus intelligitur prorogatus ad primum sequentem diem non
feriatum.

ARTICULUS IV

De loco et tempore iudicii

Can. 151

§ 1. Quamvis Episcopus in quolibet suae eparchiae loco, qui non sit
exemptus vel stauropegiacus, ius habeat erigendi tribunal, nihilominus

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.