AAS 42 (1950), p. 40
Can. 160
§ 1. Iudicio expleto, documenta partibus restitui debent, nisi in criminalibus,
bono publico ita exigente, iudex aliquod retinendum censuerit.
§ 2. Nisi iudici ob peculiares rationes aliud videatur, anonymae epistulae
atque libelli quae nihil ad causae meritum conferunt, et etiam
subscripta quae sint certo calumniosa, destruantur.
§ 3. Documenta omnia, quae apud tribunal manent, in archivo curiae
deponantur sive publico sive secreto, prout eorum natura exigit.
§ 4. Notarii, actuarii et cancellarius sine iudicis mandato tradere
prohibentur exemplar actorum iudicialium et documentorum quae sunt
processui acquisita.
CAPUT VI
De partibus in causa
ARTICULUS I
De actore et reo convento
Can. 161
Quilibet potest in iudicio agere, nisi a sacris canonibus prohibeatur;
reus autem legitime conventus respondere debet.
Can. 162
Licet actor vel reus conventus procuratorem vel advocatum constituerit,
semper tamen debet in iudicio ipsemet adesse ad praescriptum
iuris vel iudicis.
Can. 163
§ 1. Pro minoribus et iis qui rationis usu destituti sunt, agere et
respondere debent eorum parentes aut tutores vel curatores.
§ 2. Si iudex existimet ipsorum iura esse in convictu cum iuribus parentum
vel tutorum vel curatorum, aut ipsos tam longe distare a parentibus
aut tutoribus, vel curatoribus, ut hisce uti aut minime aut difficulter
liceat, tunc stent in iudicio per curatorem a iudice datum.
§ 3. Sed in causis spiritualibus et cum spiritualibus connexis, si
minores usum rationis assecuti sint, agere et respondere queunt sine
patris vel tutoris consensu ; et quidem, si aetatem quatuordecim annorum
expleverint, etiam per seipsos; secus per tutorem decreto ab Hierarcha,
praevia prudenti inquisitione, datum, vel etiam per procuratorem
a se, Hierarchae auctoritate, constitutum.