AAS 42 (1950), p. 400

omnibus operibus suis sibi proposuerat assequendam, non aliam sane
ab ipso Domino ostensam viam corripere debuit. Quod quidem, divina
opitulante gratia, fideliter uti ex dicendis apparebit, peregisse videtur.
Die 31 mensis Octobris a.D. 1825 in paroeciali Ecclesia 1. v. d. Meggen
prope Lucernam in Helvetia, baptizata fuit Serva Dei, cui nomina imposita
fuere : « Anna, Maria, Catharina ». Eius parentes Carolus Scherer
«t Maria Anna Sigrist, agricolae, christiana pietate moribusque spectabiles,
septem genuerunt filios, quos in amore et timore Dei educare
sategerunt.
Serva Dei, septennis adhuc, patre orbata, a quibusdam sibi sanguine
coniunctis amanter excepta fuit, apud quos usque ad annum sextum
•decimum permansit. Quum acri polieret ingenio, Lucernam missa fuit
ut aptius excoleretur atque Sororibus Vesuntinis, quae in civico nosocomio
infirmorum curam gerebant, fuit credita uti infirmorum ministra.
Catharina, utpote festiva ac iucunda indole praedita, aliquantum ab
initio passa est repugnantiae, paulo post vero, sibimetipsi vim inferens,
novae huic condicioni sese accommodavit, immo impensiori studio pietatem
coluit.

Ad celeberrimum Einsiedlense Sanctuarium peregrinationem suscipiens
ibi religionem actuosae vitae a Deo vocari cognovit. Quum certior
tunc facta esset p. Theodosium Florentini, Ordinis Minorum Capuccinorum,
novam Congregationem Sororum condere incepisse, suum eidem
aperuit animum, plurimasque superatis difficultatibus, in hanc Congregationem
est ingressa, annoque 1845 religiosa vota nuncupavit. Optavisset
•quidem ipsa litterarum studia excolere, contra commissum ei fuit munus
aperiendi in paupérrimo pago ludum pro puellulis. Res optime cesserunt,
adeo ut digna a p. Theodosio habita fuerit ut in oppido Baar, ubi Ecclesiae
inimici acri contentione Sororum scholae adversabantur, eidem
scholae praeesset.

Pater Theodosius magnam de illa expectationem conceperat; neque
eventus eum fefellit. Quod contigit quoque in omnibus aliis sive officiis
sive exstructionibus ei commissis ; in illis praesertim, in quibus magnae
•contentiones sustinendae, quaestiones omne genus dirimendae et diñicultates
essent removendae, in quibus omnibus ipsa, sui animi studia
compescens patrique Theodosio obtemperans, prudenter, sollerter, sagaciter
fortiterque se gerebat. Multis doloribus, angustiis, poenis, quasi
aurum igne, fuit a Deo probata, fidelisque inventa. Iesum enim pone
secuta, crucem suam quotidie amanter est amplexata. Quam fidelitatem
Deus munifice rependit; eam enim suavi fortitudine ditavit atque Congregationem
Sororum a Caritate Sanctae Crucis, cuius regimen, post

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.