AAS 42 (1950), p. 418
strorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum,
Archiepiscoporum et Episcoporum in Urbe exsistentium
consilio; Beatam Bartholomaeam Capitanio et Beatam Vincentiam
Gerosa, Sanctas esse decernimus et definimus ac Sanctorum
Catalogo adscribimus, statuentes ab Ecclesia Universali illarum
memoriam quolibet anno die earum natali, Bartholomâeae
nempe die xxvu Iulii, et Vincentiae xxvui Iunii inter Sanctas
Virgines non Martyres pia devotione recoli debere. In nomine
Pa £g tris et Fi £ß Iii et Spiritus £g Sancti.
HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI
VENERABILES FRATRES, DILECTI FILII,
Hoc in terrestri exsilio nihil profecto pulchrius, nihil amabilius,
quam Candidus virginitàtis nitor, quo vultus, oculi, animi
radiantur; et quo cementes omnes suavi quodam modo ad caelestia
excitantur ac diriguntur. Quodsi huic intaminatae integritatis
fulgori divinae caritatis flamma coniungitur, tum aliquid
habetur, quod hominum mentes vehementius commovet,
voluntates impensius trahit, atque ad praeclara illa patranda
facinora impellit, quae christiana solummodo virtus efficere potest.
Hoc in sacris illis caelitibus admirari licet, quibus Nos hodie,
summo cum gaudio, hac in excelsa rerum maiestate, sanctitudinis
honores tribuendos decrevimus.
Bartholomaea Maria Capitanio ingenium sortita est perspicax,
vivax ac vehemens; at illud inde a teneris unguiculis ita
edomuit, temperavi!, inflexit, ut superna iuvante gratia, quam
enixis efflagitabat precibus, ad Caelum unice dirigeret, ad christianam
assequendam perfectionem et ad divinae omnibus in
rebus obtemperandum voluntati.
In domestico convictu quasi angelus apparuit; ac patrem
suum e cauponae lusionisque illecebris, quibus immodice delectabatur,
ad christianam parsimoniam probitatemque suavi
quadam alloquendi agendique ratione reduxit. In oppidulo suo,