AAS 42 (1950), p. 420

erat, atque adeo interire non poterat. Altera virgo exstitit, non
minoribus animi dotibus donata, ac praesertim innocentiae
nitore, christiana simplicitate, integerrima fide, invicta fortitudine
incensaque caritate. Catharina Vincentia Gerosa, postquam
summo cum maerore desideratissimam comitem suam ac
laboris sociam e vivis ereptam profusis lacrimis deflevit, ad
Eucharistica tabernacula se contulit, ibique caelesti Sponso,
quem vehementer adamabat, animum suum incertum, trepidum,
anxium aperuit; ab eoque lumen, consilium, solacium,
vires supplicibus impetravit precibus.
Se nihil posse noverat; sed noverat etiam se omnia posse illius
virtute suffultam, qui « infirma mundi elegit..., ut confundat
fortia ». Mente igitur divinitus collustrata, voluntateque su-2
perno confirmata robore, postquam ab animi sui moderatore
audivit se esse ad tantum opus destinatam, inceptum alacriter
exsequendum moderandumque suscepit. Ac quotiescumque cernebat
se imparem esse, suasque sentiebat imminui ac deficere
vires, iterum iterumque divinum Sponsum suum deprecatur a
adibat, atque ad immaculatae eius Geïietricis aram acclinis et
supplex longissimam ac suavissimas traducebat horas. Inde profecto
vim illam hauriebat supernam, quae difficultates omnes
exsuperat, quae omnia vincit, quae animo, etsi adversis turbulentisque
rebus iactato, dat requietem et pacem. Itaque, divino
opitulante Numine, ea moderatrice factum est, ut parvula illa
arbor, quam imgandam ac sustentandam susceperat, excelsa
ac ramosa succresceret, atque uberes ederet fructus salubérrimos.

Respiciat ipsa de Caelo — una cum prima sui laboris socia,
quam quidem pro sui animi demissione matrem nuncupare solebat
— respiciant ambae benignae, novo hodie fulgore insignitae,
ab se conditam religiosam sodalitatem; a Deoque validissimo
suo patrocinio impetrent, ut filiae omnes, quibus idem
evangelicae perfectionis institutum quasi sacra hereditate reli-

2 / Cor., I, 27.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.