AAS 42 (1950), p. 423

H CAMPIFONTIS

(WIGOBNIENSIS)

A DIOECESIS CAMPIFONTIS TERRITORIO PARS DISTRAHITUR, QUAE IN NOVAM DIOE-

CESIM, WIGORNIENSIS NOMINE, ERIGITUR.

PIUSEPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad animarum bonum satius provehendum quam maxime iuvat ita
«ecclesiasticas circumscriptiones ordinari, ut fidelium necessitatibus pro
locorum adiunctis apprime respondeant. Quo motus consilio, venerabilis
Frater Hamletus Ioannes Cicognani, Archiepiscopus Laodicensis in
Phrygia, Delegatus Apostolicus in Americae septentrionalis Statibus
Foederatis, habito aliquot Ordinariorum favorabili voto, ab Apostolica
'Sede postulavit ut a dioecesis Campifontis, modo vacantis, territorio
pars dismembretur, quae in novam constitui queat dioecesim, alterius
vigilantis Antistitis regimini concredendam. Nos vero, qui nihil antiquius
habemus, quam ut catholica res magis magisque ubique terrarum
florescat et christifideles commodiora habeant ad spirituale assequendum
bonum emolumenta, de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium Negotiis Consistorialibus praepositorum consilio, oblatis
precibus praefatis benigne annuere censuimus. Quapropter, suppleto,
quatenus opus sit, aliorum quorum intersit vel qui sua interesse praesumant
consensu, omnibus mature perpensis ac certa scientia, apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi a quam memoravimus
dioecesis Campifontis territorio comitatum civilem separamus,
qui vulgo Worcester appellatur, illumque in novam erigimus et constituimus
dioecesim, cui a Wigornia urbe, vulgo Worcester, quae comitatus
illius princeps est, Wigorniensis nomen erit. In hac autem urbe dioecesis
episcopalem sedem constituimus; templum vero Deo in honorem
S. Pauli dicatum, ibidem exstans, ad Ecclesiae Cathedralis gradum
evehimus, et huic et pro tempore Episcopis Wigorniensibus omnia tribuimus
iura, privilegia, insignia, honores, quibus ceterae per orbem cathedrales
Ecclesiae earumque Praesules iure communi gaudent, eosdemque
pariter omnibus adstringimus oneribus et obligationibus, quibus et
«ceteri adstringuntur. Novam autem hanc dioecesim Wigorniensem suf-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.