AAS 42 (1950), p. 500

quidam Sacrorum Librorum amor maiorque existimatio exoritura sint,
quibus faciliora et dulciora reddantur studia etiam magis arida, qualia
sunt linguae bebraicae et graecae, quae quidem studia in Seminariis et
Collegiis non plane omitti possunt, quin periculum oriatur, ne clerici
linguarum ignoratione ab ipsis textibus primigeniis inspiratis arceantur
ac ne translationes quidem recentiores recte intellegere et scite iudicare
possint. 14 Quae linguarum atque etiam critices studia, etsi in Seminariis
et Collegiis summis contineri debent argumentis, bac superna
luce illustrata fecundiora et iucundiora reddentur maioresque ad Sacrorum
Librorum sensum percipendum in dies fructus ferent.

In tradenda Introductione generali, ceteris quidem quaestionibus
non plane omissis, maxime in doctrina inspirationis et veritatis Sacrarum
Scripturarum et in legibus interpretationis (hermeneutica) immoretur
; in Introductione vero speciali cum in Vetus tum maxime in Novum
Testamentum diligenter de Sacris Libris agat ac dilucide ostendat,
quod singulorum sit argumentum, qui finis, a quo auctore sint scripti
et quo tempore. 15 Qua in re, vitata omni vana de criticorum opinionibus
eruditione quae alumnorum mentes magis perturbet quam excolat,
ea potius proponat et nervose demonstret, quibus nostrae aetatis homines
spiritalem utilitatem capiant et in quaestionibus et difficultatibus
dissolvendis apte iuventur. Ut de omnibus Libris Sacris quantum satis
est tractare possit, magister tempore quod ei conceditur, diligenter
utatur neque in rebus inutilibus aut minoris ponderis immore tur.

In exegetica expositione, magister ne unquam obliviscatur Ecclesiae
a Deo traditam esse Sacram Scripturam non solum custodiendam,
sed etiam interpretandam, eamque non aliter esse explicandam nisi eiusdem
Ecclesiae nomine et mente, quippe quae sit « columna et firmamentum
veritatis». 16 Quare « sanctum habebit, numquam a communi

doctrina ac traditione Ecclesiae vel minimum discedere : utique vera
scientiae huius incrementa, quaecumque recentiorum sollertia peperit,
in rem suam convertet, sed temeraria novator um commenta negleget » . 1 7

In seligendis autem partibus quarum accuratiorem explicationem
tradat, ne merae eruditionis rationem habeat, sed ea exponat quibus
utriusque Testamenti doctrina declaretur ac definiatur, ne, ut ait S. Gregorius,
corticem rodat, medullam autem non attingat. 18 Quare Veté-

is Cfr. Pius X, Litt. apost. Quoniam in re biblica; Ench. Bibl. n. 165.

1 5 Cfr. Pius X, Litt, apost. Quoniam in re biblica; Ench. Bibl. n. 159.

iß / Tim. III, 15.
i Cfr. Pius X, Litt. apost. Quoniam in re biblica; Ench. Bibl. n. 168.7
is Cfr. Moralia XX, 9; PL LXXVI, 149.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.