AAS 42 (1950), p. 540

parte, per flumen, cui nomen Gestos seu Neghen, distinctam, seiungere
et in Praefecturam Apostolicam, Gapitis Palmensis nomine appellandam,
erigere et constituere decreverunt, eamque dilectis Filiis praefatae
Societatis pro Missionibus ad Afros, illic quinquaginta fere iam annos
impense in catholico nomine provehendo adlaborantibus, concredere, ad
Apostolicae tamen Sedis beneplacitum, statuerunt. Nos vero, hanc Sacrae
Congregationis de Propaganda Fide sententiam excipientes ac ratam
habentes, harum Litterarum vi ac tenore, eam suprema auctoritate
Nostra confirmamus et roboramus, ac novam illam Praefecturam Apostolicam
Capitis Palmensis, uti supra erectam et constitutam declaramus.
Huic igitur novae Praefecturae eiusque pro tempore Praefectis
Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates, quibus
ceterae Praefecturae Apostolicae earumque Praesules iure communi
fruuntur et gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus oneribus et
obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, uti supra disposita
et constituta, rata ac valida esse et fore volumus et iubemus,
contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis
aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici
subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis
eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce ostensis haberetur.
Nemini vero liceat hanc paginam dismembrationis, erectionis, commissionis,
confirmationis, concessionis, statuti et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire. Si quis autem ausu temerario id attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae, apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quinquagesimo, die secunda Februairii mensis, Pontificatus Nostri anno
undecimo.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
8. Collegii Decanus. S. C. de Propaganda Fide Praefectus.

Ludovicus Kaas, Pro ton. Apost.
Albertus Serafini, Proton. Apost.

Loco £ B Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXVIII, n. 98. - Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.