AAS 42 (1950), p. 546

inde a saeculo post Christum natum Evangelii praeconium suscepit,,
ditissima naturae dona divinae cumulans fructibus gratiae. Mcensium
enim Fides, Martyris ac primi Episcopi Sancti Bassi roborata sanguine,
novos mores novumque humanioris vitae cultum providenter invexit,
praecipuum eorum pietatis artisque ex se exprimens monumentum,
pristinam scilicet quarti saeculi Cathedralem, Beatae Deiparae Virgini
caelo receptae, vulgo « de Platea » nuncupatae, pie dicatam. Hac vero
circumstantium munition um bellique causa diruta, Ecclesia Sanctae
Reparatae ad Cathedralis dignitatem evecta fuit et etiam nunc exstat.
Temporis tamen decursu fere ex novo refecta et, decimo septimo vertente
saeculo, adeo fuit artis operibus ditata, ut, architectura Patriarchali
Beati Petri Apostoli Basilicae similis, etsi minor, magnitudine
non minus quam pulchritudine prae ceteris emineat. Nec sacra illi defuit
consecratio, quae per Henricum Pro vana, tunc Episcopum Nicensem,.
die III mensis Maii anno MDCLXXXXIX, sollemniter facta est. Cuius
felicis faustique eventus bis centesimi et quinquagesimi anniversarii
diei opportunitatem nactus, Venerabilis Frater Paulus Rémond, Nicensis
hodiernus Episcopus, nomine proprio nec non Ecclesiae Cathedralis
Canonicorum totiusque Cleri universique populi, enixas Nobis
exhibuit preces, ut, pristino Sanctae Mariae in Caelum Assumptae
titulo addito, Nicense Templum Cathedrale dignitate Basilicae Minoris
benigne decorare dignaremur. Nos autem, quo magis Deiparae Virgini,
cui hoc ipso anno « Mariali » Praesul idem universam dioecesim pie
vovit, honor cultusque apud christifideles augeantur atque constans
inter vetustam novamque Ecclesiam Cathedralem traditio confirmetur,
huiusmodi votis annuendum perlibenter censuimus. Quapropter, audito
quoque Venerabili Fratre Nostro Clemente S. R. E. Cardinali Micara,
Episcopo Veliterno, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, praesentium Litterarum vi perpetuumque in modum,
novum (( Beatae Mariae Virginis in Caelum Assumptae et Sanctae
Reparatae Virginis et Martyris » canonicum titulum Nicensi Ecclesiae
Cathedrali tribuimus eamdemque ad dignitatem Basilicae Minoris cum
omnibus iuribus ac privilegiis rite competentibus evehimus. Contrariis
quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare et
permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ;
illisque ad quos pertinent, seu pertinere poterunt, nunc et in posterum,,
plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irri-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.