AAS 42 (1950), p. 559

TOLETANA

CANONIZATIONIS BEATAE BEATRICI S DE SILVA, FUNDATRICIS MONIALIUM FRANCISCANUMA
SSMA CONCEPTIONE.

SUPER DUBIO

An signanda sit commissio reassumptionis causae Canonizationis in
casu et ad effectum de quo agitur.

Beata Beatrix de Silva, e nobilissima Lusitana familia, neptis Infantae
Isabellae, uxoris Ioannis II, Oastellae regis, quae, decimoquinto
saeculo ad finem vertente, eo proposito Conceptionistarum Ordinem fundavit
ut doctrinam de Immaculata Conceptione B. M. V. profiteretur, defenderet
et propagaret, tanta post eius obitum, qui a. 1490 contigit, publica
veneratione fruita est, quae ad nostra usque tempora, praesertim in
Hispania, in Mexicana ditione atque alibi, virescit, ut Pius Papa XI
fel. rec. eius cultum recognoverit ac confirmaverit per S. R. C. decretum
die 28 Iulii a. 1926 editum. Plures nunc Summo Pontifici preces sunt
porrectae a Patriarcha Occidentalium Indiarum, a duobus Archiepiscopis
et Episcopo Mexicanis, a Ministro generali O. F. M., ab Abbatissa
Conceptionistarum Missionalium aliisque ex Mexicana ditione,
Hispania, Belgio et Brasilia ut Canonizationis causa resumatur. Uti
de iure infrascriptus Cardinalis S. R. C. Praefectus et causae Ponens
seu Relator supra descriptum dubium, in Ordinario eiusdem Congregationis
Coetu diei 21 Februarii huius anni, disceptandum proposuit atque
causae momenta illustravit. Emi ac Rmi Cardinales, omnibus perpensis,
auditoque R. P. D. Salvatore Nat ucci, Fidei Promotore generali, rescribere
censuerunt : Signandam esse commissionem reassumptionis causae
B. Beatricis de Silva si Ssmo placuerit, servata tamen mente canonis 2X33.
Facta autem relatione Ssmo D. N. Pio Papae XII subsignata die ab
eodem Cardinali Praefecto, Sanctitas Sua, rescriptum Emorum Patrum
ratum habens, commissionem reassumptionis causae Canonizationis
B. Beatricis de Silva propria manu dignata est obsignare.
Datum Romae, die 26 Februarii anno sacro 1950.

83 C. Card. MICARA, Ep. Velitern., Praefectus
L. © S .
f A. Carinci, Archiep. Seleuc, Secretarius*

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.