AAS 42 (1950), p. 563

Huiusmodi evolutionis commenta, quibus omne, quod absolutum,
firmum, immutabile est, repudiatur, viam straverunt
novae aberranti philosophiae, quae cum « idealismo », « immanentismo
)) ac « pragmatismo » contendens, « existentialismi
» nomen nacta est, utpote quae, immutabilibus rerum essen
tiis posthabitis, de singulorum « exsistentia » tantum sollicita
sit.
Accedit falsus quidam « historicismus », qui solis humanae
vitae eventibus inhaerens, cuiusvis veritatis legisque absolutae
fundamenta subvertit, cum ad res philosophicas tum ad christiana
etiam dogmata quod attinet.
In hac tanta opinionum confusione aliquid solaminis Nobis
affert eos cernere, qui a « rationalismi » placitis, quibus olim instituti
erant, hodie non raro ad veritatis divinitus patefactae
haustus redire cupiunt, ac verbum Dei in Sacra Scriptura asservatum
agnoscere ac profiteri, utpote, disciplinae sacrae fundamentum.
At simul dolendum est haud paucos istorum, quo firmius
verbo Dei adhaereant, eo magis humanam rationem adimere,
et quo libentius Dei revelantis auctoritatem extollant, eo
acrius Ecclesiae Magisterium aspernari, a Christo Domino institutum,
ut veritates divinitus revelatas custodiat atque interpretetur.
Quod quidem non solum Sacris Litteris aperte contradicit,
sed ex ipsa rerum experientia falsum manifestatur. Saepe
enim ipsi a vera Ecclesia dissidentes de sua ipsorum in rebus
dogmaticis discordia palam conqueruntur, ita ut Magisterii vivi
necessitatem fateantur inviti.

Iamvero theologis ac philosophis catholicis, quibus grave incumbit
munus divinam humanamque veritatem tuendi animisque
inserendi hominum, has opinationes plus minusve e recto
itinere aberrantes neque ignorare neque neglegere licet. Quin
immo ipsi easdem opinationes perspectas habeant oportet, tum
quia morbi non apte curantur nisi rite praecogniti fuerint, tum
quia nonnumquam in falsis ipsis commentis aliquid veritatis
latet, tum denique quia eadem animum provocant ad quasdam

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.